Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
LXXXVI. Telegdy János nyitrai püspök végrendelete. Nyitra, 1620. In nomine dei patris omnipotentis et filii et Spiritus sancti Amen. Ego Joannes Telegdinus episcopus Nitriensis locique eiusdem comes perpetuus etc. sacrée caesareae regiaeque maiestatis Ferdinandi secundi consiliarius, Animo per omnia praesens et corpore sanus, manu tenens illud, quod omnes facultates huius seculi ut stercora reputantur, quod stet sua cuique dies brevis, nudique ex utero matris in hune mundum immundum venimus, nec quicquam auferre licebit, et e mortal! et caduca hac vita ad aliam longe meliorem migrandum, quam deus diligentibus se, certa et indubitata spe promisit ; cum et frequentia et sat periculosa instent tempóra, .in horasque obsidionem hostium hic in arce expecto, ex qua etiam mors inexpectata subsequi possit, ex iis rebus, quae summus paterfamilias partim ex proventibus ecclesiasticis partim ex bonis aviticis et solerti cura comparatis, mihi indigno famulo concredere dignatus est, talem de omnibus dispositionem facere institui : Ac imprimis, cum anima me et corpore ab authore sapientissimo plasmatum esse sciam, excellentiorem partem vitae animam dico, satori meo a quo acceperam humiliter commendo, beatissimaeque virgini Mariae et sanctae Barbaráé, nec non sancti Francisci precibus et patrociniis me pientissime devoveo. Corpus vero ut humiliorem partem vitae, matri meae terrae, a qua sumptum erat, sepeliendum trado, quod ut ad sepulturam domini fratris mei reverendissimi olim Nicolai Telegdini episcopi Quinqueecclesiensis etc., si fieri commode poterit, domini curatores apponi curent, per mérita salvatoris rogo. Deinde habeo domum Tyrnaviae angularem cum horto, et ad portam inferiorem civitatis hortum magnum, ex duabus partibus asseribus consitum cum puteo. Item ad inferiorem portam eiusdem civitatis locum desolatum pro horreo, qua