Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

itur versus montem regium, quae omnia tanquam avitica, sorori meas Elizabethas Telegdi relinquo, quae mihi condi­visionalis erat. Constat autem domum illám et hortos non parum desolatos fuisse, et in asdificium summám non parvam me exposuisse. Volo itaque, et quidem sub indignatione dei omnipotentis sorori meas demando, ut si quando domus illa cum adiunctis rebus divendita fuerit, ex pretio Stephano et Georgio Telegdi filiis Martini quondam Telegdi nepotibus meis quadringentos fl órenos pro studiis et necessitatibus ante omnem divisionem sóror mea deponat ad manus civitatis Tyrnaviensis, si ipse senatus catholicus fuerit, alias sit ad manus spectabilis et magnifici domini fratris Thomas Bossniak et uxoris, vel reverendi domini Emerici Lozi, aut generosi domini Andreas Ravasz, ut ubi adoleverint, ad se recipére possint residuitatem. Habui etiam domum coniunctam domui domini Chri­stophori Godas, quam trecentis viginti sex florenis coemeram ; illam lego Stephano et Georgio Telegdi pueris, quorum si alter decederet, vel uterque absque haeredibus, ita etiam intelligendum de domo altera, si filii aut filiae sororis carerent haeredibus, devolvantur ad nepotes supradictos, domus illa sit Joannis Komaromi, quo deficiente devolvatur ad Stepha­num Balogh. Habui etiam molam unam in territorio s. Abraham, quam mille quingentis florenis coemeram, sed iam per seditionem Bethleemiticam desolata est; illam nepti Elizabethae Telegdi apud spectabilem et magnificam dominam Mariam Kenderesi existent! lego, qua deficiente, redeat ad Stephanum et Geor­gium Telegdi nepotes meos, vel iis non existentibus, ad Ste­phanum Balogh. Item in cistis duabus sunt res quaedam mobiles áureas et argenteae, quascunque illas sint in priori cista ad manus spectabilis et magnifici domini fratris mei assignata domini Thomae Bossniak, illas totaliter lego nepti Elizabethae Telegdi puellas. Ita etiam in alia cista quae habentur, etiam eidem puellas lego. Exceptis ducentis florenis, ex quibus centum cédant Joanni Komaromi, centum Stephano Balogh pro studiis, quem unice commendo domino reverendo Lozyo. Item in iisdem cistis habentur cochlearia quinqué et IV. köt. 11

Next

/
Oldalképek
Tartalom