Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
tam suae Majestati quam nobis, saepe saepius proposuisset, protestandoque de periculis ejus conditionem utrinque sedulo insinuasset, pariformiter pro hac quoque vice solenniter coram nobis protestaretur, quod si videlicet praetactae arci et confinio Fülekiensi inopinatum aliquod exitium aut infortunium obveniret, extunc idem dominus protestáns coram deo mundo et regno excusatus et securus esse vellet, quippe qui nihil eorum, quae a se requiri unquam potuissent, circa officii et vocationis suae munia scienter aut ex negligentia praetermisisset. Hoc quoque per expressum addito et declarato, quod si sua maiestas regia in ea puncta, quae medio nostri proponi curasset, non condescenderit, eaque effectuaverit, praesertim vero si sub suo capitaneatu merentibus militibus tempestive menstrua salaria non impenderentur, condecens honor non exhiberetur, aliaque necessaria belligerandi requisita non administrarentur, extunc eidem domino protestanti exinde emergentes defectus et inconvenientiae nequaquam imputentur; longo siquidem usu et experientia contestatum foret, ex praerecensitarum rerum defectibus quanta incommoda soleant et possint cuiusvis ordinis et nationis militibus evenire. Super qua quidem solenni protestatione sua, idem dominus Thomas Bossniak literas quoque testimoniales seu protestationales, jurium suorum futuram ad cautelam necessarias, sibi a nobis extradari postulasset, quas nos eidem authentice extradandas duximus et concedendas communi svadente justitia. Datum in castello nostro Komiathy, die tertia mensis Septembris, anno domini Millesimo sexcentesimo decimo nono. comes Sigismundus Forgach de Gimes m. pr. Szakadozott papíron, alul a nádori pecséttel, két példányban, Fasc. A. nro. 22. és 23. Ugyanott megvan Bosnyák Tamásnak magyar nyelven írott óvás levele, melynek alapján a nádor a föntebbi hivatalos oklevelet kiadta.