Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)

LXXXII. Leopold főherczeg levele Bosnyák Tamáshoz, mely­ben a magyar katonaság zsoldja felől intézkedik. Bécs, i6iç. sept. il. Leopoldus dei gratia archidux Austriae, dux Burgundiáé, episcopus Argentinensis et Passauiensis, comes Tyrolis et Goritiae. Magnifiée nobis dilecte ! Informamur ductui tuo concre­ditos utriusque ordinis húngaros milites, priusquam fluvium Moram trajicerent, de secundi mensis salario aut missione post lapsum primum mensem assecurari petiisse, atque super­inde comitem Dampirium literas assecuratorias, quarum paria ad nos perlata sunt, transmisisse. Promittimus illorum solutionem ita certam et securam futuram, ut illa bene contenti esse possint ; itemque illos bene in castris tractari, et ab aliis militibus amari jussimus, et hoc curaturi sumus, ut in omnibus ipsis iusta satisfactio impen­datur, siquidem natio illa, quae earn constantiam regi suo defert, illud omnino mereatur. Tuum erit illos hortari, ut iter accélè­rent, eosque securos reddere de praetensionum contentatione. Nos curabimus ut satisfactio illis conveniens impendatur. Et tibi gratia nostra bene propensi sumus. Datum Viennae, undé­cima die mensis Septembris anno Millesimo sexcentésimo décimo nono. Leopoldus m. pr. ad mandátum serenissimi archiducis proprium Gerardus Questenberg m. pr. Külsején: Magnifico Thomae Bosniak sacr. caes, regiaeque maiestatis praesidii Filekiensis capitaneo nobis dilecto. Egész íven, zárlatán pecséttel. Fasc. A. nro. 28.

Next

/
Oldalképek
Tartalom