Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)
XXX. A leleszi convenu előtt néhai Butkai Keszeg György fia és leányai, anyjuk Károlyi Orsolya hozománya, jegyruhái és leányi negyede fejében Károlyi Lancz László özvegye és fia László által megelégíttetvén, erről nekik menedéket adnak. 1501. nov. 12. Nos Benedictus Kornys prepositus et conventus ecclesie sancte crucis de Lelez memorie commendamus tenoré presencium significantes quibus expedit universis, quod egregius Michael filius condam Georgii Kezegh de Bwthka, ac generose domine Barbara consors nobilis Benedicti de Chychyr et Elena relicta egregii condam Georgii Banffy de Naghmyhal, füie olim Georgii Kezegh de Bwthka ex nobili condam domina Ursula filia egregii condam Ladislai Lancz Kaplyan dicti de Karol procreati, prefatus siquidem Michael Kezegh oneribus et quibusvis gravaminibus Bartholomei Francisci et Johannis füiorum ac Ursule et Elizabeth filiarum suarum aliorumque filiorum et filiarum suorum nascendorum in se assumptis et levatis, coram nobis personaliter constitua, sponte et libère sunt confessi in hunc modum, quomodo generosa domina Anna relicta ac egregius Ladislaus filius condam Ladislai Lancz de Karol de et super dote et rébus parafernalibus ac quarta puellari ipsorum de universis possessionibus porcionibusque et iuribus possessionariis prefati condam Ladislai Lancz Kaplyan dicti ubivis et in quibuscunque comitatibus regni existentibus habitis, iuxta huius regni Hungarie laudabilem consvetudinem provenire debentibus, meram plenam atque omnimodam impendissent satisfaccionem ; unde ipsi Michael Kezegh ac domine Barbara et Elena prefatos dominam Annam relictam ac Ladislaum filium dicti condam Ladislai Lancz de Karol de et super eisdem dote et rébus parafernalibus ac quarta puellari quitos reddidissent et commisissent expeditos, imo quitos reddiderunt et commiserunt expeditos coram nobis, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum feria sexta proxima post III. köt. A