Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

feria secunda in festő scilicet beaté Agathe virginis et mar­tiris, anno gracie 1515. Idem magister Stephanus manu propria. Papíron, alul vésett követ mutató gyűrűs pecséttel. Az egész levél Ver­bőczi sajátkezű írása. Kivűl közeikorú írással: Wcrbocj István levélje kiben ctttja penzjen Bayonj Jánosnak Hódost, Warsant, Kovaejt Djomjozljot. Fasc. 5. nro. 5. LVI. Verbőczi István levele Bajoni Jánoshoz, melyben családi, házi, gazdasági és pénzbeli dolgaikról ír, s né­mely közös ügyeikben intézkedik. Ny áras-Apát, IS I S­mart. 6. Egregie domine et fráter charissime, salvete ! Literas et seripta dominacionis vestre seriose intellexi, et rêvera summe doleo, quod fráter noster dominus Ladislaus illusus est ; for­sitan domina commater mea ipsum decrepitum et senio pre­ventum esse consideravit, ac iuventutem in alio, scilicet Gre­gorio, virtutibus omnibus pretulit ; que iuventus licet preclara feminis videatur, tamen virtus non in illa, sed moribus in bonis consistit. Taceo de reliquis ; et dum vestram domina­cionem coram alloquutus fuero, per me ipsum cetera dicam. Vadat communi cum errore, et quidquid in hac parte lucrata est, mecum in dei nomine non participet. Si erga me venire voluerit, ad alterum diem dominicum prout d. v. scripsit, me in Pethyen reperiet; si tamen venire distulerit, nescio ubi peramplius parebo. Rogo autem d. v. ut sive ipsa veniat sive non, tamen d. v. die sabbati ante dominicam Letare, duo­decimo videlicet die diei datarum presencium, in Pethyen apud me constitui velit, quando de negocio quo simul tra­ctavimus, fmem perfectum facere poterimus. Verum melius esset si domina ipsa veniret, nam sic utrumque negocium ibidem finem haberet ; ad quam paucis verbis superinde scripsi. Aliter enim si d. v. terminum ad illum "venire negle­xerit, nescio quid sequetur, quoniam tempóra mutantur et ho­mmes deteriorantur. Ceterum Stephanus ille Farago hospes d. v. colonis meis de Bala multas iniurias plurimaque dampna

Next

/
Oldalképek
Tartalom