Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára harmadik kötet (Budapest, 1885)

dietim inferre non cessât, per famulos autem meos captivari et comprehendi nequit, nam in Bala consangvineos habét, et postquam familiares mei illuc veniunt, mox et immédiate il li secrète significabunt, et sic semper se abscondere et pre­custodire solet. Propterea d. v. cordetenus rogo, velit appo­nere diligenciam, et latronem illum aut suspendi facere, aut manus ad meas captum mittere ; profecto d. v. perpétua fra­ternitate rependere curabo. Postremo, quia piscibus et chy­konibus partibus in istis et maxime Pethyen, destituti su­mus, rogo itaque, d. v. velit ad sortem et capita pecuniarum mearum chykones in valore duorum vel trium fiorenorum saltem ad Thethetlen vel Nyarasapath mihi mittere ; certe regraciari d. v. et precium quoque reddere studebo ; de qua re per hune famulum suum lacius nunciavi, et per eundem surculos quoque bonos misi. Nova non habeo, prêter hoc, quod rex Polonie Budam veniet, qui de Craccovia in domi­nica Invocavit me iam movit ; rex autem romanorum non veniet, sed orátorem solum mittet. Reliqua solus ipse referam. Et preceptorias quoque literas destinavi ; sed respectu illarum ut exequerentur, et respectu quoque Stephani Farago d. v. diem ad prefixum venire ne postponat; forsitan eciam expost illa négocia commode expediri poterunt. Valeat dominacio vestra egregia unacum domina matre fratreque et sorore suis felicissime semper; quibus me in evum commendo. Ex mea destructa domo Nyarasapath, feria tercia post Reminiscere, 1515. Per vestrum magistrum Stephanum etc. Külön papír szeleten: Item d. v. pecunias secum portet prout dixeram ; et quanto plures portaverit, tanto cicius se se a solucione et debitis liberabit. Kivül: Egregio domino Johanni de Bayon etc. domino et fratri meo charissimo. Papíron, egészen Verbőczi saját kezével írva ; egyik hajtásán záró pecsét nyomaival. Külsején közeikorú írással: Werbocj leuelje. Fasc. 8. nro. 5.

Next

/
Oldalképek
Tartalom