Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

nalem per bonum spacium transeundo pervenissent ad viam que de possessione Bagos ad Perch duceret, in medio eiusdem vie sub quadam arbore piri silvestris bifurcata signum metale fecissent, inde eandem viam transsiliendo per prefatam viam herbosam per rubeta ad sepedictam plagam meridionalem longe procedendo pervenissent ad viam herbosam que de pos­sessione Bodohaza ad predictam possessionem Bagos duceret penes quam signum metale fecissent, et ibi reambulaciones dicte possessionis Bagos cum predicta possessione Perch ter­minassent ; quibus peractis prefati Mathias et Ladislaus acto­res in ipsorum ac antelati Benedicti fratris ipsorum carnalis, item Petrus de Pachay, Ladislaus filius Nicolai de eadem per­sonaliter, annotatus vero Stephanus de Alchy predictorum filiorum Chyre personis, omnibus consignacionibus premissis a principio usque ad finem sibi invicem contradixissent ; ter­rain autem litigiosam inter possessiones Hwzywpaly et Mo­nostorospaly ipsorum in causam attractorum et Bank dicto­rum actorum in lite remanentem ad Septem aratra regalis mensure, terram vero similiter litigiosam inter possessiones Bagos eorumdem in causam attractorum ac Perch prefatorum actorum prout visu considerare potuissent, deum habendo pre oculis, unacum alys probis viris ad tria aratra regalis men­sure eisdem partibus volentibus et acceptantibus estimassent ; item annotati actores metas apparenciores quam dicti in cau­sam attracti ostendissent, eosdemque actores pro maiori parte in dominio dictarum terrarum litigiosarum fore conspexis­sent ; verum eciam ibidem a vicinis et commetaneis nobilibus­que comprovincialibus id ad cuius partis possessionem pre­dicte terre litigiöse pertinentes fuissent vel pertinere debe­rent, inquirere debuissent, sed quia partes predicte hocidem solum veridicis attestacionibus Georgy fily Johannis de Bo­dohaza et démentis fily Stephani de Sarangh submisissent, ideo ipsi ab eisdem Georgio et Clémente ad fidem eorum deo debitam fidelitatemque domino nostro régi et suo sacro dya­demati conservandam, odio favore et amore cuiuslibet partis relegatis, tacto dominice crucis signo ipsis prestitam, talem scire potuissent veritatem ab eisdem, quod partes predicte prefatas terras in lite remanentes ad scitum ipsorum commu­niter usi fuissent, sed tarnen in dominio maioris partis earum-

Next

/
Oldalképek
Tartalom