Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

dem terrarum litigiosarum predicti actores fuissent et essent de presentí. Quibus quidem literis prefati capituli relatorys présentais, prefatus Ladislaus Chyre sibi, dicti quoque pro­curators aliorum actorum scilicet et in causam attractorum eis in premissis iudicium impertiri postularunt ; unde quia tempore reambulacionis et demonstracionis prescriptarum pos­sessionum parcium earumdem memorati actores metas appa­renciores quam prefati in causam attracti osten dissent de­monstrasse, dicti eciam nostri et eiusdem capituli homines pro partibus ambabus deputati eosdem actores pro maiori parte in dominio dictarum duarum terrarum in lite remanen­cium conspexisse reperiebantur, idem eciam Ladislaus filius Chyre se, prefatusque alter Ladislaus Merche necnon ante­dictus Stephanus dictus de Alchy procuratores antedictorum Petri de Pache, Ladislai fily Nicolai de eadem et Johannis si­militer Chyre eosdem, in rectificandis dictis metis iuramentis prefatorum actorum, dummodo ydem cum uno prefatorum at­testatorum Georgio videlicet filio Johannis de Bodohaza vel Clemente filio Johannis de Sarangh ad quos in facto dicte terre litigiöse se submisissent eorum iuramenta secundum estimacionem dicte terre contenciose deponerent, submittere velle recitarunt, quam quidem iuramentalem deposicionem sepetactus procurator dictorum actorum eosdem acceptare et deponere velle proposuit ; dicta vero terra litigiosa inter dictas possessiones Hwzywpaly et Monostorospaly ipsorum in cau­sam attractorum necnon Bank dictorum actorum existens ad septem aratra, alia eciam terra litigiosa inter preallegatas possessiones Bagos eorumdem in causam attractorum necnon Perch similiter antelatorum actorum adiacens ad tria aratra eisdem partibus volentibus et acceptantibus estimate extitisse adinveniebantur ; pro eo cum regni nobilibus nobiscum in iudi­cio existentibus iudicando commisimus eo modo, ut annotati Mathias Benedictus et Ladislaus fily Myke de Perch primo octavo die diei medy Quadragesime nunc venture feria scili­cet quarta ad facies dicte possessionis eorum Bank, et tandem secundo die ipsius octavi diei ad faciem dicte alterius posses­sionis eorum Perch, convocatis commetaneis et vicinis et eis­dem necnon prefatis Johanne et Ladislao filys Chyre, item Petro de Pache et Ladislao filio Nicolai de eadem aut legiti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom