Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
XXXII. A váradi káptalan előtt Károlyi András leánya Potencziána, Tholdi Lászlóné, leány-negyedi illetősége és jegyruhái dolgában megelégíttetvén, erről a Károlyi László és Károlyi Mihály fiainak menedéket ad. 1421. dec. 4. Nos capitulum ecclesie Waradiensis memorie commendamus, quod nobilis domina Potenciana vocata filia Andree fily Marhardi de Karol coniux Ladislai fily Georgy de Thold ab una, parte vero ex altera Jacobus filius Ladislai in sua ac Johannis fratris sui carnalis personis, et Lancz filius Michaelis pro se et pro Bartholomeo fratre suo uterino de eadem Karol, nostri in presencia personaliter constituti, per eandem dominam Potencianam confessum extitit sponte et relatum, quod quia prefati Jacobus et Johannes fily Ladislai ac Lanch et Bartholomeus fily Michaelis racione iurium suorum quartaliciorum ac dotum et rerum parafornalium matris et avie suarum iuxta regni consvetudinem de possessionibus et porcionibus possessionarys videlicet Karol predicta, Koplyan Bobald Wezend Petry Chomakaz Embel Feen Wada Chalanus, necnon predys Kozard Baromlak Thoh Zempal Legensara Hethempastha Bodvvay Thehnye Zopay et Mezererekeze (így) in comitatu Zathmariensi existentibus habitis, ac ceteris possessionibus et porcionibus possessionarys sepefati condam Andree fily Marhardi sibi pro venire debentibus, exceptis subscriptis duabus possessionibus, videlicet Olchwa quam annotatus Jacobus et Lanch cum dictis fratribus ipsorum possiderent, ac Apathy in qua filie antefati condam Andree fily Marhardi essent et eandem tenerent, sibi plenam et omnimodam impendissent satisfaccionem, pro eo ipsa omnino contenta, antefatos Jacobum et Lanch ac fratres ipsorum pretitulatos necnon suecessores eorum universos pretextu dictorum suorum iurium quartaliciorum ac dotum et rerum parafornalium matris et avie suarum commisisset expeditos quitos pacíficos modisque omnibus absolutos, imo nostri commisit in presencia tali modo, quod quocunque temporum in processu ipsa domina Potenciana aliquod ius in prefata possessione