Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára első kötet (Budapest, 1882)

predicte possessioni Mezeupetry distinccionem debere facere indicassent, hoc non pretermisso, quod una meta earumdem trium metarum totaliter abrasa et asportata per dictos homi­nes regios et ipsius conventus reperta extitisset, et in eo loco dictus magister Andreas filius Georgy ipsas metas suas cum fratribus generacionis sue cursum metalem possessionis Me­zeupetry facere conservandum asseruisset existere, et super hoc efficacia instrumenta se habere asseruisset et ipsos La­dislaum et Andreám filios Vyd ac Martinum nullum ius pos­sessionarium ibi habere sed totaliter terram suam existere allegasset, a reambulacione vero ulteriori ipsos inhib .... de­inde per conduccionem eorumdem versus orientem progre­diendo venissent ad duas metas terreas, deinde vero ad tres a quibus semper dictam plagam servando attinxissent unum monticulum in cuius vertice reperissent tres metas terreas, ab illis ad duas, postmodum iterum ad tres metas terreas, et ibi cursus metalis per nobiles de Iryn ostensus terminaretur, ubi dictus magister Andreas filius Georgy omnes illas metas cursuales inter ipsum et fratres suos generacionis sue esse et­distinccionem sue possessioni debere facere allegasset; et hys peractis eandem particulam térre litigiose inter ipsas metas per utrasque partes ostensas adiacentem, unacum alys probis viris nobilibus tunc inibi adherentibus deum habendo pre oculis favore et amore cuiuslibet partis non allecti visu con­siderando ad duo aratra cum dimidio debere sufficere esti­massent regni consvetudine requirente; et eo habito memora­tus magister Andreas filius Georgy inde ipsos ad priorem locum ubi dicta fovea haberetur reduxisset, et incipiendo ab ipsa fovea processissent versus plagam meridionalem ubi in uno loco signum metale demonstrasset sed ipsi ibi nullám metam considerare valuissent, inde in valle una descendendo unam metam terream demonstrasset quam memorati nobiles de Iryn non metam sed tumorem térre dixissent esse, inde ul­terius eundo iterum duo signa metalia, abhinc in facie unius silve exteriori duas arbores ilicis pro meta indicasset sed ipsi super ipsas arbores nulla signa valuissent considerare, dicta­rumque arborum unam pro meta possessionis Vezend alteram vero ipsorum nobilium per ipsum Andreám filium Georgy aífirmari percepissent, et sic postmodum dicti nobiles de Iryn

Next

/
Oldalképek
Tartalom