Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára első kötet (Budapest, 1882)
nobis expresserunt hoc ordine protenduntur : quod primo egreditur a plaga meridionali iuxta quandam publicam stratam per quam itur in civitatem Zothmar ubi sunt tres mete terree capitales dictas possessiones Vydka et Olchua ac possessionem Dubus vocatam ab invicem separantes, a quibus versus plagam septemtrionalem currendo venit ad unam metam terream antiquam inter terras arabiles positam, a qua versus eandem plagam directe transeundo venit iterato ad unam metam terream sub quadam arbore ilicis erectam, et abhinc versus partém orientalem regirando et per modicum spácium currendo iungit quandam viam iuxta quam est una meta terrea, ubi transit eandem viam et directe ad eandem plagam orientalem currendo et quoddam nemus transeundo venit ad unam metam terream in extremitate eiusdem nemoris positam, de qua versus eandem plagam eundo iungit quendam meatum fluvy vulgo Eer vocatum iuxta quem sunt due mete terree una sub arbore ilicis et alia iuxta eandem posite et erecte; et cum ipsi per adduccionem prenominatorum Nicolai et Andree qui easdem possessiones Vydka et Olchua usque ad fluvium Zomus vocatum extendi asseruissent in erigendis ipsis metis ultro procedere voluissent, prefati fily Andree dixissent quod terminus et limitacio dicte possessionis ipsorum Olchwa a dictis duabus metis ultimo erectis non cum vicinitate et commetaneitate prefate possessionis Vydka sed possessionis Zopay quam ipsi fily Andree possessionem monastery sancti Martini confessoris de Koplon fore asseruerunt ultra extenderetur, asserentes omnino cursus et limitaciones prelibate possessionis Vydka in prefatis duabus metis terminari; e converso autem prefati Nicolaus et Andreas replicantes asseruissent, quod dicta terra quam prefati fily Andree sub hoc vocabulo Zopay possessionem iamdicti monastery fore asseruissent, non ad ipsum monasterium sed ad prefatam possessionem eorumdem Vydka ab antiquo pertinuisse affirmassent, dixissent eciam ydem Nicolaus et Andreas quod quidam locus clausure piscium vulgo Scege vocatus super fluvio Tycie existens hoc nomine Zopay nuncuparetur qui tamen eciam ad eandem possessionem eorumdem Vydka pertinuisset et pertineret; et prefati homines nostri similiter coram nobis constituti premissa sic sicut prefati homines vestri consequenter affirmarunt. Dátum