Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SEDES VECSE 607 Szent Gállenses1 praestiterunt huc usque semper, quod eorum erat officii. Nam et obser­varunt silvas, et tametsi saepe hiemis,2 et hominum licentia, animantes ferae interie­rint, nunquam tamen neglexerunt, quin semel, atque iterum quotannis3 non nihil4 cer­vorum, caprearum, aprorum, et id genus aliarum, vel etiam avium in regis sui culinam adportarint. Neque socordius volunt conservari, porro in gratia, et clementia Caesaris, quamvis nescio, qua vel sua debilitate, vel temporum iniuria, a libertatibus, et privile­giis suis sensim, paullatimque5 rescissi tantum non rusticis aliis pares habeantur, nec aliter molestias commeantis, et transeuntis militis perpetua vel exhibitione commea­tus, vel transvectione ad vicinas satis longinquas subeant. In via enim regia sunt, quae Papa Veszprimiunf ducit, et reducit. Ea vero vicos insessos ex omni parte milliarium, hinc unius, illinc duorum, triumve interstitio habet remotos. Caeterum agricolatio vilis, parcum circa pagi positionem indipiscitur modulum, solo et illic tenaci, et nisi laetami­ne, et aratura tergemina7 imbuatur sterili, vitis vero plane impatiente. Neque foenisecia colliguntur, nisi per silvarum aperta nonnulla intervalla. Reliqua sunt densissimi silva­rum saltus et horrida montium iuga, quorum unum a septen[p. 165.]trione8 vocant: Osti- hegy, et ab oriente alterum Miklós Páll hegye? in occidentem autem tertium Lohagoti, et caetera praeterea. Ipsi incolae sunt reformati, gaudentque libero religionis exercitio, tem­plo, et pastore, admistis nonnullis catholicis, et Lutheranis, quibuscum tamen pulchra vivendi quiete conveniunt.10 [p. 166.] Vecsc. Tapolcza fő. 1 Szent Gállenses Ap. 158. Sz. Gallenses 2 corr. exhyemis 3 corr. ex quot annis 4 nonnihil Ap. 158. nonnihil 5 A p. 159. add. iam 6 A p. 159 Vesprémium 1 corr. ex ter gemina 8 A p. 159. septemtrione 9 Miklós Páll Hegye A p. 159. Miklós pal hegye 10 A p. 159. add. NB. Dominium C. Francisci Eszterhazi Papensis. Constat id ex ditionibus geminis; Papensi una, altera Ugodiensi: ad utramque spectant pagi in processu superiore octo, uti Borsosgyör, Noráp, Kup, Kovácsi, Ugod, Gyimót, Csőt, Tesze'r, et in mediocri Nyarad, Noszlop, et Devecser: quae omnia apposuimus quidem in mappa, sed describere, ut alios comitatus locos, non potuimus, hominum nescio quid de sinceritate nostra suspicantium intertrimento prohibiti. Alioqui totum hoc opus peragratione hebdomadarum sex absolvimus. De quibus Matolaii verbis vide notas i. in p. 564. et i. in p. 580. 11 A p. 160. Vecseiensis 12 A p. 161. Somlyoiensi 13 A p. 161. septemtrionem 14 Nagy Szőlős A p. 161. Nagyszőlős 15 Kiss Szőlős A p. 161. Kisszőlős 16 A p. 161 septemtrione 17 corr. ex propingvitate 18 corr. ex deffectu 19 Tapolcza feő A p. 161. Tapolcza-fö ' Sub titulo copistapartem maiorem vacuam reliquit, sine dubio ms. originale in hac re sequutus. Qua ex refacile coniiciaspraefationem Belium hic scribere voluisse, quod autem non confectum. Sedes Vecsen' [p. 167.] I. Vecse vicus exilis subiacet monti Somloiensi12 ex ea parte, qua septentrionem13 respicit, habetque vicinos ab oriente Aláson, ab occidente Nagy Szőlős?4 Kiss Szőlős'5 a septentrio­ne,16 quibus vicis, velut in triangulo insistit, tanta singulorum propinquitate,17 ut singu­lis termini vix ad iactum sclopi distent. Locus est apertus, et aquosus, tempestate pluvia. Ager exilis, prata nulla, silvae parcissimae. In defectu18 ergo terreni sui coguntur et hi aere annuo conducere alienum, ex quo vitam queant sustentare. Alioqui homines sunt virtute omnino militari, industria indefessa, vita miti, et innocente. Religionem alii co­lunt catholicam, evangelicam alii, alii reformatam, templo alioqui evangelicis subiecto. II. Tapolcza feő'9 nomen accepit a fontibus, ceu capite rivi Tapolczae, quibus proxime insi­stit, unamque ex eis et famam indipiscitur, et commoditatem. Nam alioqui pagus exilis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom