Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

608 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS Kis Jenő. et pauper est, exiguo milliari infra Papam in via Veszprimiensi1 eo loco, quo in silvas, et montes Bakony acclivioso2 iam itinere intratur. Crebri tamen et ibi eundem loci habi­tabiles proximo conterminio circumveniunt. Nam versus Papam hortos eius adtingit3 praediolum Mezeö Szögh,4 indeque in orientem pagi Kis, et Nagy TevelJ praediumque Jár,6 licet inclinatius in meridiem. A meridie autem est Döbrönte, atque ab occasu [p. 168.] Attyaiföld,7 atque Döbrisch, quae omnia varii tenent possessores. Sed et illud, quod breviter pago Tapolczafő6 circumiacet, ex una tantum parte orientali modicae agricola­tioni inservit, reliqua sunt silvae, et dumeta, exilis fructus, neque enim lignandi prae­bent, neque foenisecandi facultatem tantam, ut ex ea possint ditescere. Utrumque enim, quod opus sit, ex praediis alienis mutuant pro pecunia annua. Unum diximus, quod vi­cum ornat, scatebrarum rivi Tapolczae miram9 paene frequentiam.10 Ultra namque tri­ginta numeravimus, uno loco passus L. longo, subiecto pagulo in occidentem. Incolae sunt reformati, libero gaudentes11 exercitio. III. Kis-Jenő42 nomen accepit a discrimine, quo ab oppido Nagy Jenő42 veluti maiori Jenő44 loci qualitate differt. Minor enim eo est, ceditque ei quadrante milliaris in me­ridiem, in orientem autem finitur terminis deserti Pacsahäza,45 contra a meridie termi­natur Comitatu Szaladiensi, et in occidentem praedio Lovasd, dum vicissim cum Nagy Jenő16 coniungatur. A meridie in occidentem alluit eum fluvius Torna, ex eademque parte sunt ei silvae, reliqua agros exhibent arabiles, soli sabulosi, pratis non nisi17 circa Tornám parcissime circumstantibus. Caeterum nunquam18 defuit bellis publicis eximia suorum virtute, quoties ab Episcopo arcessebatur. Templo, et plebano caret, ideoque in viciniam [p. 169.] Nagy Jenő19 sacrorum caussa excursat.' FINIS COMITATUS VESPRIMIENSIS.20 1 A p. i6i. Veszpremiensi 2 acclivioso A p. i6i. accliviosi 3 A p. i6i. attingit 4 Mezeő Szögh A p. lói. Mezöszög 5 Nagy TevelA p. lói. Nagy-Tevel 6Ap. i6i .Jaár 7 Attyaiföld Ap. i6i. Atyaiföld 8 Tapolcza fő A p. i6i. Tapolczafö 9 A p. i6i. mira 10 A p. i6i .frequentia 11 A p. i6i. add. religionis 12 Kis Jenő A p. 162. Kis-Jenö 13 Nagy Jenő A p. 162. Nagy fenő 4 Jenő A p. 162. Jenő 15 A p. 162. Pacsahaza 16 Nagy Jenő A p. 162. Nagyjenö 17 non nisi A p. 162. nonnisi 18 A p. 162. numquam 19 Nagy Jenő A p. 162. Nagyjenö 20finis Comitatus Vesprimiensis add. a nobis 1 Tabula itineraria deest, nec in ms. A invenitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom