Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

604 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. Rátót. Olasz falu. aestivo praedium Litér, et hiberno1 pagus Szent-Királ Szabadgya,2 proxima vero in se­ptentrionem3 aestivum praedium Jutas, et hibernum4 pagus Rátát. Solum eius colli­num est, et ex parte aliqua dumetosum, totum tamen glarea, et petrosa humo impedi­tur, agriculturae difficilis. Pauca et heic prata videas circa rivum Sét, qui terrenum eius a Rátótiensis dirimit.6 Ipse pagus locum in acclivitate collis7 occupat concavum. Incolae sunt Hungari reformati, liberique exercitii, V. Capituli Veszprimiensis.8 9 * 32.) Rátát, uti diximus, est e regione prioris, intra Hagymáskér? et praedium Jutas, quo­rum hoc proxime ei vicinum in occidentem intercedit ex eadem parte Veszprémit), illud vero est intra ortum, et meridiem milliaris fere quadrante. Atque intra hos terminos so­lum eius a priori nihil discrepat. Etsi enim versus Rátát10 aliquid meliusculi observavi­mus, sed quae recedunt in occasum, et septentrionem,11 pauca12 sunt, eaque ob rubram glaream inutilia. Reliqua in montes abeunt, et vastos silvae Bakoniensis amfractus,13 ea- demque partim adtingunt fines vici Olaszfaluiensis in orientem, partim Csesznekiensis in septentrionem,14 qui loci licet omnino remotiores prioribus [p. 160.] sunt, vasta tamen, et silvestri densitudine usum terrae adimunt. Id non aliter dixerim, et de ea eius parte, quae ad Szent GálR5 arctis flexibus pertingit. Caeterum vitis heic nulla, sed crebrae, aquarum salubrium, scatebrae sunt pagello, qui exiguus satis est, interfluae. Olim amplum eum fuisse, et nobilem, rudera eius, et ruinae, hinc templi, claustrique Templaristarum ab oriente, illinc domiciliorum, ut fertur Gyulafiorum in editiori colle supra pagum in se­ptentrionem16 eminentium. Nobilia enim haec cuncta fuisse muri ostendunt. In eodem colle paullo propius ad pagum visitur templum geminum, duplici nave, paris longitudi­nis, amplitudinisque olim exstructum, cum turri tamen unica iam pariter in ruinis, tam­etsi templorum unum negligenti obtectione. Incolae, qui reformati sunt, exercitio suae religionis libero adplicaverint, haud turbantibus eos V. Capitulo Veszprimiensi,17 et C. Emerico Eszterházio,18 suffraganeo Tyrnaviensi. 34.)19 Olaszfalu20 revertitur a priori inter montes versus orientem milliaris intervallo, te- netque vallem profundam, undique altis, et editis montibus acclivibus. Est quidem pla­nities interposita, sed et ea dumetosa, et silvestris, parvique usus. Ager ei nullus arabi­lis, si cannabis,21 et raparum22 hortos excipias, nulla villicatio, sed omnia opaca sunt, et montosa. Itaque uti pauci vicum possunt inhabitare: ita iis etiam, qui intersunt, lignis, tignis, et trabibus, cannabibusque,23 et rapis in campestrem regionem excurrendum, fru­mentoque commutandum est. Mireris illic Hungaros, vitae faciliori adsuetos,24 durare posse. Sed patria est, ubi vir fortis sedem elegerit. Sunt autem omnes Hungari, admistis nonnullis Slaviš: [p. 161.] religionis etiam reformatae maxima est colonorum pars, qua­propter ei ludimagister permittitur, catholicis, qui sunt, in Szircz, evangelicis in Tés ex­cursantibus. Subest autem pagus Abbatiae Szircziensi. 1 corr. ex hyberno 2 A p. 155. Sz. K. Szabadgya 3 A p. 155. septemtrionem 4 corr. ex hybernum 5 A p. 155. Ratotiensi 6 corr. ex dirrimit 7 acclivitate collis A p. 155. collis acclivitate 8 incolae... Veszprimiensis A p. 155. Incolis Hung, reformatis, liberoque gaudentibus exercitio tametsi V. Capitulo Veszpremiensi subiecti sunt. 9 A p. 155. Hagymaske'r 10 A p. 155. Rátát 11 A p. 155. septemtrionem 12 A p. 155. pretrea (?petraea?) 13 corr. ex amphractus 14 Ap. 155. septemtrionem 15 Szent Gáli Ap. 155. Sz. Gal 16 Ap. 155. septemtrionem 17 A p. 155. Veszpremiensi 18 A p. 155. Eszterházio 19 numerus erronee 34. pro 33.; sic et in A p. 155. 20 Olasz falu A p. 155. Olaszfalu 21 corr. ex canabis 22 corr. ex rapparum 23 corr. ex canabibusque 24 corr. ex adsvetos

Next

/
Oldalképek
Tartalom