Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
SECT. III. DE VICIS PROCESSUS INFERIORIS 605 35. ) Szircz vicus claustro PP. Cisterciensium nobilis. Olim erat eis claustrum, nunc unius, alteriusve domicilium, tametsi in dies adlaborent1 in restaurando.' Alioqui adest eis colonia Germanica ex Suevis, et Franconibus eo conducta, religionis catholicae. Elegans est vallis, hinc, et illinc montibus Bakoniensibus circumsepta,2 quos crebrae manantes aquae rigant, praesertim rivus3 unus, peculiaris ingenii propterea, quod conditus una parte fertur, dum versus Bank effluat. Claudit autem terrenum eius montosum ab oriente praedium Vein, et Esztergál,4 a reliquis partibus Csesznek. 36. ) Szent Gáli, pagus liber, et regiis venatoribus celebris, tenet apertam, et pulchre depressam planitiem5 in silva Bakony, undique eandem circumstantibus clivis, et iugis montium in altum assurgentium; quorum alii respiciunt in orientem, et praecluduntur ab ortu solis aestivi monte nigro, Fekete-Erdő, hiberni6 vero Pápodo,1 ex eademque parte praediis Mesteri, et Bere capitularibus, et uno Zichyano8 Herind,9 nec non Horhi, et Némethi,10 quae ad eandem Szent Gállensemn venatorum spectant ubertatem, tametsi exilia sint, et obscura, territorium eius finitur. At vero a septentrione12 praecludunt eos a montibus Bakonybélyiensibus'3 hinc termini Csesznekienses, illinc Város Lődiensesu nescio qua angustiarum intercessione in[p. 162.]terls utrumque ad terminos Ughodienses protracta. Sed et iidem termini Városlődienses, quos cum Pille, Kiss-lőd,16 et Rendek unam esse ditionem episcopalem supra diximus, permittunt vicis Ajka, Padrag, Eőcs,17 et Vásonykő™ singulis milliard9 remotis in occidentem, Szent Gállienses20 esse adfines. Ex eadem autem parte, disseparat eosdem mons Kap-hegye,21 et praedium Kabegyház. A meridie non minus versus Veszprémium,22 uno pariter remotum milliari, est proximum nostris praedium Esek-vár Oroszianum, ibidemque paullo longius a sinistris capitulare Márkó,22 et Menyéke Iesuitarum a dextris, indeque quidam anfractus, versus Vámos, et versus Vásonykő24 Chepel praedium Comitis Zichy.25, Tametsi vi diplomatum hoc Chepel non minus, quam Horhi,2b et Némethi21 uno libertatum, et privilegiorum stent nomine. In omnibus enim litteris, quas eis datas legimus, pagus noster scribebatur vel Szent Gáli,25, Némethi, et Horhi2'’ tantum, vel etiam Szent Gáli,20 Némety,31 Hori, et Chepel simul. Nimirum antiquissimi reges Hungáriáé delecta hac silva Bakonyensi in venationem suam butharios primum constituerunt venatores, eosdemque ideo pronunciarunt liberos; sed iis post nescio, quas ob rationes ex eadem sorte lapsis, libertatem, conditionem, et omnia privilegia transtulerunt in Szent Gáli22 Némethi22 Horhi,2* et Chepel, quemadmodum id diserte Carolus I. adiicit, cum anno MCCCXXVIII. in crastino festivitatis35 Epiphaniarum Domini, Szircz. Szent Gáli: Antiquorum regum locus venatorius, variis eorum adnotatis privilegiis olim auctus: nuncfato diminutus: 1 A p. 156. allaborent 2 corr. ex circumsecta sec. A p. 156. 3 Add. sec. ms. A p. 156. 4 A p. 156. Esztergál 5 A p. 156. planiciem 6 corr. ex hyberni 7 A p. 156. Papódo 8 A p. 156. Zicbiano 9 A p. 156. Herindo lu A p. 156. Némethy 11 Szent Gállensem A p. 156. Szent-Gallensem 12 A p. 156. septemtrione 13 A p. 156. Bakonybeliensibus 14 Város Lődienses A p. 156. Városlődienses 15 corr. ex ininter 16 A p. 157. Kis-löd 17 A p. 157. Eőcs 18 A p. 157. Vásonykő 19 A p. 157. milliario 20 Szent Gállienses A p. 157. Sz. Gallienses 21 A p. 157. Kabhegye 22 A p. 157. Veszpremium 23 A p. 157. Márko 24 A p. 157. Vásonykő 25 Comitis Zichy A p. 157. C. Emerici Zichi 26 A p. 157. Horhy 27 A p. 157. Némethy 28 Szent Gáli A p. 157. Szenth Gall 29 A p. 157. Horhy 30 Szent Gáli A p. 157. Szent Gall 31 A p. 157. Némethy 32 Szent Gáli A p. 157. Szent-Ga/l 33 A p. 157. Neme thy 34 A p. 157. Horhy 35 corr. exfaestivitatis Descriptionem claustri sive abbatiae Zircensis vide in pp. 547-549.