Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECT. III. DE VICIS PROCESSUS INFERIORIS 601 in aquilonem aestivum Kenese, hibernum1 Csajag, quae singula vix quadrante milliaris, immo Csajág iactu sclopi disterminantur. 20. ) Csajág vicus Hungaricus, reformatus, suo gaudens templo, et pastore, distat a priore in septentrionem2 hibernum,3 quadrante milliaris, ex eademque parte intercedit ei prae­dium Sz. Márton4 paullo inclinatius versus lacum in occidentem hibernum,5 * ab aestivo autem occasu disterminatur clivis viniferis Kenessiensibusj iuxta [p. 154.] terreno Pap- kesziensi ab aquilone, indeque finibus vici Kovácsi7 dimidio milliari abhinc distantis. Propius tamen paullulum accedit Fülle, vicus Albensis, ab oriente hiberno.8 Ipse vicus tenet vallem inter colles in orientem, et occasum leniter ab eo ascendentes, et utrinque viniferos. Agri iam hic duri sunt, atque tenaces, collini passim, et campestribus multo steriliores, qui propterea maiores curas, expensasque postulant. Alioqui heic etiam com­plures sunt domini. Nam praeter nobiles, qui curias loci liberas inhabitant, habent suas partes Paullini PP. Papenses, Stephanus item Nagy, et familia Csajagi.9 * 21. ) Papkeszi est vicus pariter reformatus, temploque, et concionatore eiusdem religio­nis praeditus, possessoribus Ioannis Zichy10 haeredibus. Cui pago uti est Csajág a meri­die hiberno11 conterminus, ita ex eadem parte paullo inclinatius12 in aestivum meridiem vicus Kenese, indeque desertum Sándor,n 14 ab oriente15 accedit Saárij6 praedium Sz. Királ Szabadiensium,17 quod Papkeszienses pro annuo aere conducunt, quemadmodum et Papvasari, solitudinem Badicsianam, et Perczellianamn propterea, quod in territorio pro­prio, ager eos, foeniseciaque, et pascua deficiunt.19 Parva enim portio est, et hinc, illinc colliculis, atque dumetis sterilibus obsita. Quare et vitis culturam in Mamensi territorio conductant. 2.) Vilonya, vicus Papkeszio suppar recedit ab eodem in septentrionem20 hibernum,21 [p. 155.] habetque a septentrione22 aestivo conterminum pagum Sz. István, ab hiberno23 vicum Soly, et ab oriente terram Kälos,24 quae ad Permárton25 spectat. Permárton2b autem recedit quadrante milliaris ab eodem versus meridiem, a qua meridie confinis ei etiam est pagus Papkeszi quadrantis horae spatio, nam et aquam rivi Sét, penes quem est, cum eodem communicat. Incolunt et hunc Hungari reformati cum libero religionis suae exer­citio, parentque comiti Zichy}7 Ager est irriguus, sed glareosus, frumentique aegre fe­rax, sed vineis laetatur fertilibus, vini albidi in eximio colle intra orientem, et meridiem. 23.) Kovácsi28 priori minor revertitur ab eodem in orientem aestivum, dimidio milliari Germanico, circumiacentque eundem loci quatuor: Perhida, et Permárton29 ab oriente, a quibus non nisi30 rivulo Sét, qui ab31 Papkeszi descendit, distinguitur,32 a meridie vero Fülle, vico Albensi, qui tamen dimidio milliari disterminatur, versus occidentem au­tem praedio Könges, et septentrionem33 versus, praedio Rostás,24 quod Stephanus Nagy 1 corr. ex hybernum 2 A p. 151, septemtrionem 3 corr. ex hybernum 4 Sz. Márton A p. 151. Sz. Marton 5 corr. ex hybernum 6 A p. 151. Kenesiensibus 7 A p. 152. Kovácsi 8 corr. ex hyberno 9 A p. 152. Csajagi 10 A p. 152. Zieht 11 corr. ex hyberno 12 paullo inclinatius A p.152. paullulum inclinatium 13 A p. 152. Sándor 14 A p. 152. add. caeterum deserta Mama et Papvasari confines sunt ab occidente 15 A p. 152. add. vero 16 A p. 152. Sari 17 Sz. Kirdl Szabadiensium A p. 152. Sz. Király Szabadiensium 18 A p. 152. Perczelianam 19 corr. ex defficiunt 20 A p. 152. septemtrionem 21 corr. ex hybernum 22 A p. 152. septemtrione 23 corr. ex hyberno 24 A p. 152. Kdlosz 25 A p. 152. Peremarton 26 A p. 152. Peremarton 27 Zichy A p. 152. Emerico Zichi 28 A p. 152. Kovácsi 29 A p. 152. Peremarton 30 non nisi A p. 152. nonnisi 31 A p. 152. a 32 corr. ex distingvitur 33 A p. 152. septemtrionem 34 A p. 152. Rostás Csajág. Papkeszi. Vilonya. Kovácsi.

Next

/
Oldalképek
Tartalom