Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
602 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. possidet. Terra uti arcta, ita sterilis, atque limosa, et ubi exaruit, tenax, silvae modicae, et paucae vites, incolae reformati Permartonio sacrorum caussa adnexi, quibus imperat comes Nádasdi} 24. ) Perhida e regione prioris paullo tamen inferius trans eundem rivulum, sive ramum Sét, in insula quasi eius. Adhaeret plane vico curiali Permárton2 adeo, ut unum pagum, eundemque [p. 156.] crederes, nisi aliqua modica rima intercedente3 ab eodem distingueretur.4 Itaque hinc, et Kovácsis versus territorium ei nullum est, et quamvis in orientem versus Ősi, et in occidentem versus Rostás,6 aliqua est intercapedo, modica tamen et ea, vixque sustentando pago idonea. Ideoque paucis tantum incolis constat, reformatis tamen, ditionis Baronkai,7 et Baranyaianae familiae, religionis autem caussa Permártoniensibus% associatur. 25. ) Permarton cum sic Perhidae adiunctus sit, nobilis tamen pagus est, merisque liberis, et nobilibus curiolis absolvitur. Sunt enim eorum decem, Ioannes Lossonczi,9 Virágh,Uí Szalai,n Tóth,12 Uzdi,n Csonka,14 Veszprémi,15 Molnár.,16 Horváth,17 Bakos,18 qui acceptam a maioribus nobilitatis legitimam hanc possessionem anno MDCCXVIII. ad- nuente Carolo VI. novum indepti diploma roborarunt, et stabilierunt.1 Est tamen his etiam terrenum nimis exile. Nam uti Perhidensibus, et Kovácsiensibus19 ab occasu coniun- ctissimi sunt, ita haud spatioso intervallo conterminatur in septentrionem20 cum solo Villonyensi21 indeque praedio Pejti, atque Öskü, ab oriente Ősi. Itaque vivendi caussa ad praedia, et solitudines coguntur recurrere, alias durare haud valituri. Est eis templum, et pastor reformatus, cuius religionis et ipsimet omnes addicti sunt. 26. ) Ősi est pagus antistitis Veszprimiensis22 dimidio milliari remotus a priori in orientem in eiusdem rivuli ripa, solo limoso, atque tenaci, praesertim si caeli sit qualitas sicca. Ea enim tempestate difficulter sinit [p. 157.] inarari, fert tamen pro necessitate frumentum, si excolatur. Neque vitem respuit. Eius enim pariter nonnulla sunt in meridiem genimina. Sed foeniseciis obsunt uligines, quibus hoc solum rigatur. Nimirum23 pluvio anno falcari poterit nihil, contra siccus impedit saepe segetes. Proinde et heic soli malignitate coacti, et angustia, miseri agricolae, ad praedia, et solitudines refugiunt agrico- landi gratia. Silvae, seu dumeti prostat aliqua modica portio, inde lignandi facultas, sed haud grandis. Incolae et heic maiori ex parte sunt reformati, quibus ideo ludimagister permittitur; catholicis quoque aliquot intermistis, temploque gaudentibus. Caeterum pagi terrenum incingitur finibus ab oriente Ladanensibus in Comitatu Albensi, a meridie vero Fülle itidem Albensi, indeque partim Csajágensibus, partim Köngessiensibus,2A et ab 1 comes Nádasdi A p. 152. C. Baltasar Nadasdi 2 A p. 153. Peremarton 3 intercedente erronee iterum descriptum a nobis del. 4 corn ex distingueretur 5 A p. 153. Kovácsi 6 A p. 153. Rostás 7 A p. 153. Barankai 8 A p. 153. Permartoniensibus A p. 153. Losonczi 10 Virágh A p. 153. Paulus Virág 11 ante Szalui A p. 153. add. loannes 12 Tóth A p. 153. loannes Tot 13 ante Uzdi A. p. 153. add. loannes 1 ante Csonka A p. 153. add. loannes 15 ante Veszprémi A p. 153. add. Petrus et Stephanus 16 Molnár A p. 153. Stephanus Molnár 17 Horváth Ap. 153. Michael Horvath 18 * ante Bakos A p. 153. add. Michael 19 Ap. 153. Kovácsiensibus 20 A p. 153. septemtrionem 21A p. 153. Vi lonyensi 22 Veszprimiensis Ap. 153. Vespremiensis 23 corn ex nimium sec. A p. 153. 24 A p. 154. Köngesiensibus ' Erronee annus diplomatis expediti hic adnotatus esse videtur (vide etiam Ap. 153., ubi aeque iyi8. scribiturj. Anno enim 1J14., et quidem d. 2. Dec. his familiis Carolus VI. rex ius possessionis super Peremárton confirmavit. Vide Libri Regii nr. 30245, et nr. 30246. Perhida. Permarton. Ősi.