Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
600 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. Sz. György. Lepsén. Kaj ár. hominibus sacrorum caussa ad Enyingienses1 excursantibus. Sunt enim vicini pago Enying ad aquilonem, unaque tantum lacuna intermanante ab invicem distinguuntur.2 Trans eandem quoque lacunam pari intervallo disterminatur et Lepsén in [p. 152.] orientem, in septentrionem3 longius Kajár,4 et Szabadi longissime inter reliquos ad occasum. Quemadmodum ergo pagus, ita et territorium exile est, et angustum, agro campestri pariter,5 et6 aperto. 17. ) Sz. György cedit a priore in orientem aestivum, dimidii milliaris interstitio, loco7 campestri, atque plano, apertoque, estque ex eadem parte pagus extremus provinciae in finibus Comitatus Alba-Regaliensisj cui sunt ibidem contermini a septentrione9 Füle, quadrante remotus milliaris, et paullo remotius10 Pogdrdin versus orientem aestivum, ab hiberno12 oriente vero13 vicus Láng uno milliari dissitus. Inde nostrae regioni in meridiem reflexae adhaeret praedium Eccseu Gnospodii,15 et aliorum, et ab oriente vicinus Lepsén. Mediocris pagellus est, incolis Hungaris, et reformatis cum templo, et conciona- tore, possideturque a variis, nempe Palásti,16 Bodisz,17 Perczeg,n et VéghelioP Supra pagum scaturit quaedam lacuna, quae recta manat in Lepsén,20 Bosok, et21 Ening. 18. ) Lepsén ergo sic conterminus Sz. Györgyio fines pariter occupat Comitatus nostri versus Albensem, habetque illic vicinum vicum Fülle, qui ei intra Aquilonem, et Eurum fere accedit. In provinciola autem nostra confinis est eidem a septentrione22 vicus Kajár milliaris quadrante distans: ab occasu vicus Bosok, vel qui ei intercedit ager Kaptolom, et a meridie Enyingj3 milliari dimidio. Maior est paullo24 priori, insidetque ripam lacunae erectiorem, religione reformata, eiusdemque exercitio libero, templo, et pastore. Paret25 C. Nadasdio.26 Agris arabilibus incingitur, exili foenisecio, silvis nullis, vineis paucis.27 [p. 153.] 19. ) Kajár vicus populosus, pagoque Albensi Fülle conterminus in occidentem, a quo eum non nisi28 collis vinifer eminenti clivo separat. Ipse autem pagus Kajár occupat declivitatem eiusdem collis, frequenti aedicularum positione perleniter descendenti. In medio autem pagi tumulus paullo erectior tenet templum exercitii liberi reformati, cuius religionem incolae profitentur. Imperant eis complures, nam non tantum comitibus Battyániis,29 atque Zichiis30 suae sunt heic portiones, sed etiam Stephanus Nagy, Adamus Zichi, Jesuitae item Jaurienses, nec non Alexander Kiss,31 consorsque Salavária32 singuli non nihil trahunt in suas partes. Accedunt et nobiles alii, qui vicum et ipsi incolentes curiis, et fundo libero distinguuntur33 a reliquis.34 Alioqui nec his grande terrenum est, sed uti ab ortu Fülle, ita proxime disterminat eos in meridiem, solum Lepsin, atque Bosok, neque multo longius distant in occasum fines terrae Szaladiensis, indeque 1 A p. 150. Enyéngienses 2 corr. ex distingvuntur 3 A p. 150. septemtrionem 4 A p. 150. Kaiár 5 campestri pariter A p. 150. pariter campestri 6 A p. 150. atque 7 add. a nobis & Alba-Rega/iensis A p. 150. Albaregalensis 9 A p. 150. septemtrione 10 A p. 150 .longius 11 rectius Polgárdi; A p. 150. Pógardi 12 corr. txhyberno 13 oriente vero A p. 150. vero oriente 14 A p. 150. Ecse ls A p. 150. Gnoszpodii 16 Palásti A p. 151. Baltasare Palasti 11 Bodisz Ap. rji. Petro Bodisz 18 Ap. 151. add. Thoma 19 Véghelio Ap. 151. Andrea Veghellyio Ap. 151. Lepseny add. sec. A p. 151. A p. 151. septemtrione A p. 151. Ennying 24 paullo A p. 151. pallo (!) 25 A p. 151. add. autem partim 26 A p. 151. add. partim B. Babocsaio. 27 pro exili... paucis A p. 151. exili prorsusfoenisecio, silvis nullis, pauculis vineolis per obiectum ab Euro collem positis. 28 non nisi A p. 151. nonnisi 29 A p. 151. Battyaniis 30 Zichiis A p. 151. Emerico Zichi 31 A p. 151. Kis A p. 151. Salavaria corr. ex distingvuntur distinguuntur a reliquis A p. 151. a reliquis distinguuntur