Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 59 postea administrarunt Romani, quum, non colonias6-* modo, urbibus et [p. 23] vicis, di­stinxerunt; sed peculiaribus etiam donarunt iuribus. Duravit haec Romanorum domi­natio pluribus seculis, haud omnino intemerata. Habebant enim, quibuscum, pro regio­ne perpetuo dimicarent, nunc Pannonibus, qui forte intervixerant, fraena mordentibus; nunc Quadis, Marcomannis, et qui horum sequebantur societatem, late incursantibus provinciam/-* Vandali certe tam diu Romanos lacessiverunt, dum lapsis eorum rebus, sedes suas huc transferrent. Adrisit eis haec ora, tantopere, ut licet ea multoties de­pellerentur, tamen maluerint precario*-* heic vivere, quam sequi demigrationis consi­lium. Annos sexaginta, et quod excurrit, impleverant, dum vicissim, seu a Gothisg,) in­festarentur, seu novarum cupiditate sedium, in Gallias usque, addictis ibi Romanis, pe­netrarent. Post has conversiones, Hunni provinciam invaserunt, quorum ferocia, cum fortunae accessionibus, crevit, opinione celerius, evasitque eo, ut vel ad solam nominis Hunnici mentionem, inhorrescerent11-* Romani: tanto magis, quod, Gothos, vigore pariter d * De his coloniis fusius alibi. Privilegium autem, ex Austriae scriniis eruit Lazius Rer. Vienn. Lib. n. Cap. n. p. 35.1 hoc modo: Claudius Tiberius Nero, Caesar Augustus, Imp} xn. Potesta. Trib. vm. Pontif. Max. etc. Frequenti senatu, cum per sententias singulorum iretur, convenit, ut Provincia Orientalis, quae et Pannonia, quando per singularem fidem, et constans obsequium, Romano populo cognita est, prae caeteris libertatefrui debeat. Itaque, vectigalium, censusque immunitatem, supradictae Provinciae, concedimus, non eorum tantum, quae a Nobis, Populoque Romano imponentur, verum etiam, si quas a successoribus nostris tributorum pensiones obire iubeantur, has, ad immunitatem perpetuam, contrahimus. Volumusque Romani Imperii, quod in nos collatum est, auctoritate} quod nullo onere Provinciae huius3 subditi, de reliquo unquam tententur exagitenturue. Quod si quis, contra hoc nostrum Edictum praesumere audeat, huic igni et aquae, perpetuo interdictum esto etc. Hactenus Lazii illud diploma, quod integrum dare placuit, non quod fidem ei tribuamus; sed quod derogemus omnino. Quis enim, nisi ignarus antiquitatis, incultum istud dicendi genus, ad Tiberii aetatem retulerit? ut taceamus reliqua. e * Factum hoc est, postquam per Constantinum M. imperii sedes, Constantinopolim translata est. Tunc enim, sicuti Romanorum vires divisae sunt, ita barbaris populis, ianua in Pannoniam aperta est. Conf. Schönleben in Carniol. Antiq. Cap. vii. §. vm.“ f* Nam, post cladem, a Gothis A. cccxxxvi. ad ripam Marusii acceptam, a Constantino impetrarunt, ut translatis laribus, in Pannonia habitarent. Schönleben, 1. c. §. ix. p. 194.111 Iornandes de Rebus Geticis cap. xxii. p. m. 62. ‘v Kranzius Vandal. Lib. i. Cap. xxii.v g * Ioannes Herold, in Chronologia Pannoniae, adiecta Bonfinii Decadibus, tradit: Vandalos, a Gothis e Pannonia pulsos, cum aegrotaret Theodosius Imp. et inito cum Gratiano foedere, eandem occupasse. A. CCCLXXXVIl/1 h * Obvium id est Attiláé historiam legentibus. I Lazius 1546. p. 35. Imper. 2 Lazius 1546.1. c. authoritate 3 provinciae huius Lazius 1546.1. c. huius provinciae * II * * * 1 ' Vide Lazius 1546.p.35. II Vide Schönleben 1681. p. 192., ubi Schönleben „postquam." inquit, „vero per Constantinum nova Roma Constantinopolis condita est, et Romanum Imperium dividi caepit, novis populis aperta est ianua in Carni- oliam." Quae verba a Belio Pannoniae sunt adaptata. Vide Schönleben 1681. p. 194. 'v Vide Jordanes 1597. p. 62. v Vide Krantz 1575.* />/>. V1 Cf. Herold 1581. p. 8j$.: „Anno a nato Christo CCCLXXX1I. Gothi autem hos (sc. Vandalos), Theodosio Imperatore orientali aegrotante, duce Alatheo et Safira, expulerunt, Pannoniam ex foedere, cum Gratiano icto, possidentes. ” post hos, Romani: Vandali: Gothi: Hunni:

Next

/
Oldalképek
Tartalom