Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECT. III. DE VICIS PROCESSUS INFERIORIS 597 remotis, a meridie vero vix iactu sclopi manuarii recedit ab eo praedium Csitten, quod olim maxime ferunt insessum, pago Kenese tunc non nisi curiolae unius locum obtinen­te. Spectat autem Csitten etiam ad eosdem Iesuitas. Itaque incolae Kenesienses pariter, ut Veresbere'nyienses,x coacti terreni, quod inhabitant, angustiis ad praedia a se remota re­currunt pro annuo aere agricolationis caussa, aliter vivere haud valituri. Reformati sunt et iidem, habentque liberum exercitium.2 10.) Fok olim in litteris Andreae I. vocabatur Fuk, pagus vado, et traiectu per Sivonem nobilis. Insidet enim Balatoni a meridie, qua ad finem properans, dictum Sivonem effun­dit, duobus fere milliaribus supra Kenese, loco plano, et campestri, resistendoque hosti idoneo. Qua re visa Turea oram hanc haud melius obtinere se posse existimavit, quam si praeter alia fortalitia, quae hinc, illinc in Endréd, Koppán,3 et Kapos excitaverat, heic etiam castrum, vallumque erigeret,4 praesidio regioni toti futurum. Itaque ante angu­lum rivi Sivonis, qua ex lacu effluit, vallo, atque aggere, perpetuisque roboribus lori­cae instar [p. 147.] praestruxit: tenuitque illud diu, usquedum repressa Vienna barbarie, ipse quoque deserere partes istas debuerit. Eo elapso, regioneque a tumultu, et sorditie Turearum? repurgata confluxerunt nonnulli rursus Hungari, liberi iidem, suique dum vo­luerint, aut noluerint manere arbitrii. Ii ergo pro pecunia annua terreno loci occupato, vicum, atque aediculas posuerunt in Comitatu Veszprimiensi, agris maxime, et pratis, vi­neisque in Simigiensi delectis. Fines enim tenet Comitatus utriusque, solo Sivone distin­ctos. Itaque utrique Comitatui obiecti in Simigiensem pendunt tributa, atque censum tan­tum, in Veszprimiensem? vero praeter census partem alteram, officia militum hibernan­tium,7 aut aestivantium, atque promptitudinem excipiendi, deportandique omnes eos, quos eadem provincia mandaverit. Et quia locus trans rivum V.8 Capituli Veszprimiensis9 haeredium est, pendunt etiam huic10 pretium conductionis annuum, sorte tamen misera satis, atque depressa. Hungari alioqui sunt, religionis partim catholicae, cui tem­plum, et plebanus est, partim reformatae, cuius caussa ad pagum vicinum Kititi11 excur­sant. Distat autem Kititi horae quadrante in occidentem in agro Simigiensi, ibidemque paullo propius in septentrionem12 est praedium Töröki, quod ad lacum usque pertingit. Átverő in Veszprimiensi13 unicus ei tantum pagus confinis est, nempe Szabadi, cuius ter­reno a lacu usque ad Sivonem14 arcte satis intercluduntur. Et quia in via regia sunt, cre­bris impetuntur molestiis commeantium, transeuntiumque. Ob eamque rem Caesareum etiam vectigal, seu15 telonium est ob traiectum ponte regio instructum. [p. 148.] 11.) Szabadi, quasi liber, propterea forte,16 quod liberis olim incolis habitaba­tur. Stabat autem pagi vetus positio, non eo loco, quo nunc est, sed paullo remotius ver­sus lacum, ubi hodienum17 restant tempelli antiqui parietinae, et domuncularum rude­ra. Sed postquam18 is bellis Turcicis desolatus est, coloni posteriores, aediculas posuerunt ad Sivonem, stadio uno circiter remotius a veteri in meridiem. Itaque nunc fines tenent Comitatus, qua Sivone a Simighiensi19 dirimitur, suntque illic iisdem contermini trans Fok: Locus ad resistendum hosti aptissimus: Szabadi. 1 A p. 147. Veres-Berenyenses 2 pro habentque... exercitium A p. 147. exercitioque suae religionis libero fruuntur, etpublico. 3 Ap. 147. Kopan 4 corr. ex errigeret 3 A p. 147. Tureorum * 6 Ap. 147. Vespremiensem 7 corr. ex hybernantium 8 V A p. 147. Venerabilis 9 A p. 147. Vespremiensis 10 etiam huic A p. 147. huic etiam 11 A p. 148. add. diebus festis 12 A p. 148. septemtrionem 3 A p. 148. Veszpremiensi 14 A p. 148. Sivonem 15 A p. 148. vulgo 16 A p. 148.fortean (?) 17 corr. ex hodiernum sec. A p. 148. 18 postquam A p. 148 .postquam 19 A p. 148. Simigiensi

Next

/
Oldalképek
Tartalom