Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. 598 Maros. Mező Komárom. Szilas, alias Bolhás. Sivonem in meridiem Jüd,1 et in occidentem Kiliti. Caeterum ex parte nostra habent vi­cinos a septentrione2 Fok, et lacum Balatonem, ab oriente vero Kajár, Bosok,3 Enying pa­gos, et iterum versus austrum e regione Jüd vicum Maros, quorum hic ultimus quadrante vix distat ab eisdem. Et tametsi reliqui remotiores, singulisque milliaribus4 ab eo dissiti, tamen ex alia parte terreni ei nihil est. Id etiam, quod circumstat, in patentes abit cam­pos, arabiles quidem hinc, illinc, et rei frumentariae, si subigantur, feraces, sed et sabu­losos passim, et non nisi5 pascuis idoneos. Silvis autem penitus destituuntur. Reformati et hi sunt, suo6 gaudentes templo, et pastore, tametsi Venerabili Capitulo Veszprimiensi7 subiiciantur. 12. ) Maros, qua recedit a priori eadem Sivónis8 ripa, coniungit terrenum suum a meridie cum praedio Kustaniensi, quod Com. Bottyánt possident, indeque ab oriente termi­natur terreno Enyingiensi, pari camporum, et aperta planitie. Nihil enim illic silvarum est, [p. 149.] collium nihil, solum10 prioribus suppar, magna parte ob Sivónem humi- dum. Ideoque a paucioribus habitatur, Hungaris tamen, et reformatis liberi exerci­tii.11 Parent12 C. Zichiis.13 13. ) Mező Komárom,14 vicus incolarum frequens in eadem Sivónis1S ripa, uno milliari Hungarico dissitior a priori inter orientem, et meridiem; ex eadem mundi plaga con­termina ei sunt praedia Sári,16 propter Sivonem, et Bogár paullo inclinatius in orien­tem, a septentrione17 autem definitur terreno Enying, indeque versus occasum praedio KustányF Caetera sunt fines Comitatus Simigiensis, rivo Sivone rescissi, ubi e regione Mezed Komaromii19 visitur trans rivum Hidvégh,20 vicus Com. Battyánii. Solum loco collinum est, et campestre, gemina aratione excolibile, melius tamen futurum, si ara­tro ter subigatur, sine tamen stercoratione. Pagus occupat locum erectum21 et versus ri­vum declivem, incolis Hungaris, catholicis partim, partim reformatis, quorum utrisque sua sunt templa, suique plebanus, et concionator. Parebat olim Petro Kenessei, et Paullo, atque Michaeli Roboszi, queis et domicilia, et villicationes fuere.22 Nunc autem dominatur eidem Excellentissima ac Illustrissima linea Palatinalis Batthyániorum Comitum S. R. I.' 14. ) Szilas, aliter Bolhás, pagus enim in territorio23 Bolhássiensi24 positus est, vocatur- que ideo Szilas, quod eundem incolae olim Szilassienses25 annos circiter ante XL.26 tran­slatis quasi domiciliis insederunt. Est enim praedium Szilas vicinum Bolháso,27 unoque 1 1 A p. 148. lud 2 A p. 148. septemtrione 3 A p. 148. add. et 4 A p. 148. miliaribus 5 non nisi A p. 148. nonnisi 6 A p. 148 .suoque 1A p. 148. Veszpremiensi 8 A p. 148. Sivonis 9 A p. 148. Battyanii 10 add. sec. ms. A p. 148. 11 liberi exercitii A p. 148. suoque pariter gaudentibus religionis exercitio 12 A p. 148. add. autem 13 C. Zichyis A p. 148. C. Adamo Zichi 14 Mező Komárom A p. 148. Mezö-Komárom 15 A p. 148. Sivonis 16 A p. 148. Sari 17 A p. 149. septemtrione 18 A p. 148. Kustany 19 Mező Komáromii A p. 149. Mezökomaromii 20 A p. 149. Hidvég 21 corr. ex errectum 22 Parebat olim... villicationes fuere. A p. 149. Dominantur autem omnibus, Petrus Kenessei, et Paullus, atque Michael Roboszii, quibus et domicilia, et villicationes in pago sunt. 23 A p. 149 .terreno 24 A p. 149. Bolhasiensi 25 A p. 149. Szilasienses 26 XL. A p. 149. vicenos 27 A p. 149. Bolhaso ' Haud dubium est, quin haec a copista Francisco Szarka anno 1772. inserta sint. Ex „linea” enim „palatinali" constat de linea Ludovici Batthyány (1696-1765) anno 1751. palatini creati hic agi; quem autem cum haec scriberentur iam mortuum esse ex eo coniicias, quod non ipse, sed linea eius nominatur, quam ob rem haec nullo modo a Belio anno 1749. e vivis decedenti orta sunt; multo magis a Francisco Szarka, quippe qui ex mandato Josephi Batthyány, filii scilicet Ludovici hanc copiam anno 1772. concinnavit. Cf notam i. in p. 472.

Next

/
Oldalképek
Tartalom