Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
596 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. Veres Berény. Kenese. Csonka, Molnár, Csempész, aliter Nemes, Soós} Takács,1 2 Kun, Miskei,3 Karsa, et Baczo',4 qui donationem novam ab eodem rege5 impetraverunt.1 Reformati omnes sunt, gaudentque libero6 * exercitio. 8. ) Veres berény1 quasi rubellum Berénium,8 distinguitur9 eo nomine a Beréniis10 reliquis, quorum complures nominat Hungária, uti Jász berinyn in Philisteis,12 Balaton Berény,13 et Iharos Berény14 in agro Simighiensi,15 reliqua. Olim in diplomatibus16 nominabatur Szár Berény}1 Est exilis18 pagellus in margine lacus Balatonis ex ea parte, qua in orientem finitur, ibidemque illico, qua definitus refle[p. 145.]ctit, in meridiem, praedium Máma Iesuitarum Jauriensium nostro Veres Berény19 eorundem patrum vico proxime ad iactum sclopi confine est; neque multo longius distant in orientem fines praedii Liter, quod varii possident. A septentrione20 paullo dissitius est vicus Szent Király Szabadgya,21 sed ex ea parte non minus, quam versus Litér terra collina est, atque silvestris, rubellusque, ex argilla mistus sabulo, a quo et vico nomen contigit. Rubet enim tota pagi positio. Quod reliquum est versus lacum, in solum mutatur pullum, triticique, si heic etiam laetamine subigatur, fertile, exiguum tamen, modicaque pascua, prata, si aliquid22 modici, propter Balatonem excipias, plane nulla. Neque multum vinearum est per colles austro obversos, vini fortis, et generosi, sed usus maxime vinicolarum alienorum. Proinde neque his liceret subsistere eo loco, nisi ex praediis tria, quatuorve milliaria dissitis pro annuo pretio quaesitarent agricolationis modum. Alioqui religionem profitentur reformatam, eiusdem libero gaudentes exercitio.23 9. ) Kenese eorundem Iesuitarum possessio occupat sinum Balatonis fere dimidii,24 ex ea parte, qua latitudinem, longitudinemque suam terminat in orientem. Nam quemadmodum altae ibi ripae lacum se protendentem quasi rescindunt, et reverberant, ita in medio pene25 eiusdem latitudinis depressiores, et in vallis speciem, leniter ad aquas declives efformant sinum, eodemque veluti circumvallato acclivibus undique terris, pagum una tantum parte adparentem, caetera opertum26 quasi undis adponunt. Elegans est eius positio, tum ob lacus hilaritatem, tum quod [p. 146.] vites per acclivia eundem circumveniunt, fructus albuli, totaque hac ora nobilissimi, sed quem non tam incolae, quam eorum heri percipiunt. Non enim transit vineas terrenum pagi, agricolationi colonorum destinatum, sed iisdem tantum clivis presse circa domos solo circumeunte continetur. Alioqui distat pagus a priori milliari uno Germanico in meridiem, terminaturque a septentrione27 praediis Sándor, et Mama eorundem possessorum, quae tamen Veres be- rényo2% interiacent; ab oriente vero vicis Pap Keszi,29 <et> Csajágh30 quadrante milliaris 1 Ap. 146. Soos 2 A p. 146. Takacs 3Ap. 146. Miskey 4Ap. 146. Baczo 5Ap. 146. add. clementissimo 6 A p. 146. add. religionis suae 1 Veres berény A p. 146. Veres-Berény 8 A p. 146. Berenium 9 corr. ex. distingvitur 10 A p. 146. Bereniis 11 Jász beriny A p. 146. Jasz-Berény 12 A p. 146. Philistaeis 13 Balaton Berény A p. 146. Balaton-Berény 14 Iharos Berény A p. 146. Iharos-Berény 13 A p. 146. Simigiensi 16 corr. ex diplomatis 17 Szár Berény Ap. 146. Szár-Berény 18 A p. 146. exiguus 19 Veres Berény A p. 146. Veresberény 20 A p. 146. septemtrione 21 Szent Király Szabadgya Ap. 146. Szent-Kiraly-Szabadgya 22 A p. 146. aliquit (!) 23 pro eiusdem... exercitio A p. 146. cuius exercitium quoque liberum eisdem permittitur. 4 malim dimidium 25 A p. 146.paene 26 corr. ex oppertum 27 A p. 147. septemtrione 28 Veres berényo A p. 147. Veresberenyo 29 Pap Keszi A p. 147. Pap keszi 30 A p. 147. Csajág 1 Hae familiae in eodem diplomate in pagum Szentkirályszabadja tanquam introducti leguntur. Vide notam nostram ii. in p. priore.