Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
58 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS GENERALIS Germanos imitantur. §. V. Summus Comitatus Magistratus, et horum catalogus. §. VI. Ritus instaurandorum Supremorum Comitum, exemplo Paulli Antonii Eszterházy Principis, expromtus: pompae, qua adventantem provinciales, Sempronium deduxere, hypotyposis. §. VII. Inaugurationis exordia: liberarum regiarumque urbium salutatio, qua principem accepere. §. VIII. Regis mandatum, de inaugurando principe Paullo Antonio, in praetorio urbico, solemni- terpromulgatur. §. IX. Instauratoris Comitis Iohannis Eszterházy, ad provincialium ordines, gravis oratio. §. X. Principis Paulli Antonii responsio. §. XI. Publici provincialium plausus, votaque, Hungarica oratione, ab Alexandro Czompó, exhibiti. §. XII. Fit solemnis inauguratio, ritu patrio: festivae adparatissimaeque epulae} §. XIII. Olim, Supremorum Comitum axioma, cum praefectura, seu Capitaneatu Semproniensi fuit coniunctum: Vladislai II. in eam rem, diploma. §. XIV. Insignia Comitatus: eorum, sicuti sunt hodie, auctor, Paullus Princeps Esztoráz. §. XV. §.I. Regionem, Pannonii primum tenuerunt: Insignis haec regio, quae iam limitibus Comitatus Semproniensis continetur, digna fuit, cuius caussa,2 tot olim gentes decertarent. Bellicosi, ferique Pannonii, primi oram occupaverant: neque tamen, licet summa ope niterentur,^ immunes a Romanorum potestate perdurarunt. Alioquin, quoad rerum potiebantur, agrum, utcunque1“* colebant. Nam, et vitis inerat, et hordeum, miliumque; tametsi nulli magistratui, excepto duce, subiecti, separatis, per cognationes atque familias, consiliis, egerintV Sed rectius rem a* Sunt, qui Romanos, multo ante Augusti et Tiberii, Caesarum tempora, Noricas, adeoque et Pannonicas gentes, bello, frustra fuisse adgressos, adseverant, donec postea a Cl. Drusio, et fratre eius, Tiberio Nerone, subiugari, et in provinciae formam, redigi potuerunt. Conf. Lazius Vienna Austr. Lib. i. Cap. v. p. 19.1 b'* Dio Cassius Lib. xlix. scribit: Pannonas, vinum, quamvis paucissimum, idemque acidum, in agris habere, hordeum solum et milium edere. c* Appianus, in Illyricis, carere eos dicit magistratu; sed regem tamen habuisse, ex Rufo discimus, in Breviar. c. vii. ubi nota Cellarii, consuli potest.“ I corr ex aepulae 2 sic (cf. etiam ms. F, ubi orthographia vocabuli sic correcta est ab auctore) ' Vide Lazius 1546.^. 79. II Vide Sexti Rufi sive Rufi Festi Breviarium a Christophoro Cellario recensitum notisque illustratum (Festus 1698.), ubi in capite VII. de „Batone Pannoniorum rege"fit mentio; in notavero Cellarii „e.)“ vocabulo „Batone" adiuncta, quis fuerit ille Bato disquiritur. Vide Festus 1698. p. /7.