Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

580 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. Miske. Padrag. Nyárád. Noszlop. Devecser. Tihanyiensem, constatque ex Hungaris reformatis. Ab oriente eum, ut Berind, Torna praeterfluit, ex eademque parte disterminatur a Csikuth, a meridie confine ei est prae­dium Lőrinthe, Devecser ab occasu. 38. ) Miske viculus non pridem insessus, auctore, et possessore Stephano Kenesei. Tenet terminos comitatus ex ea parte, qua cum Szaladiensi versus Nyirád iungitur, habetque vicinos locos ex parte nostra Devecser, atque Tó-sok. [p. 116.] 39. ) Padrag dimidio milliari removetur a priori in orientem. Ubi autem Tósok desinit, ibi incipit conterminari Padrag cum Csikut praedio Landoriorum, in cuius montis late­re prostant rudera, et parietinae arcis olim eius nominis, indeque iam apertior vallis est, sed ob torrentes, et crebros fontes, qui ex circumiacentibus clivis demanant, uliginosa, caenosaque, et sterilis. Vicinum autem Csikutho praedium Landoriorum aliud Halimba est, Padrago ab occidente, a meridie accedit Öecsd, et ab oriente Vason, qui licet longius absit. Tota autem ea portio montosa est, et sterilibus clivis, convallibusque horrida. Ipse vicus occupat locum depressum, hinc, atque inde acclivem, uliginosum tamen, ob fon­tem in medio scatentem, atque impediti coeni. Incolae sunt Hungari reformati potio- res, quibus et templum et pastor est, evangelicis quoque admistis. Parent autem Iesuitis Iaurinensibus. 40. ) Nyárád 41. ) Noszlop [p. 117.] 42. ) Devecser* 1 [p. 118.] MEMBRUM III. DE Processu Inferiori PROOEMIUM1 DE Situ atque natura huius Processus Inferior dicitur a situ loci, quod inferiorem oram Comitatus obtinet, in similitudinem piscis a ventre in caudam desinentis. Nam pari fere specie Processus hic a figura nostri Comitatus ventre silvestris, et editi, in declivem, planamque desinit caudam, campis len­ta declivitate in planitiem caudae rescissae similem descendentibus. Incipit autem duo­bus plus minus milliaribus supra Veszprimium, pergitque per fines Szaladienses, primum montosus, atque silvestris, deinde sensim apertus, planiorque, praesertim ubi finibus 1 add. a nobis 1 Quas ob causas nihil de his tribus pagis adnotare potuisset, Matolaius ipse in fine sui schediasmatis explicavit. De quo vide notam nostram i. inp. 564.

Next

/
Oldalképek
Tartalom