Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
SECT. I. DE ARCIBUS PROCESSUS INFERIOR. ARX VESPRÉMIENSIS 581 Comitatuum Albensis, et Simigbiensis intercluditur. Tametsi et illic collina magis sit planities, quam campestris; hinc, et illinc enim nunc [p. 119.] deprimitur in valles, nunc assurgit in tumulos. Longus est autem milliaria circiter sex, latus duo, in fine unum, soli qualitate mixta, feracitate varia. Quod montibus continetur, atque silvis, paris est cum Processu superiori moduli; sed quod ex silvis emergit, radicesque tenet montium, in saxum abit, et glaream nulla vomerum fortitudine perfringibilem; resolutiora sunt, quae inferiora, sed quod aquis, silvisque destituuntur, armentis, quam hominibus aptiora. Itaque desertis absolvuntur, paucis, hinc, illinc vicis exculta. SECTIO I. DE Arcibus Processus Inferioris1 SYNOPSIS2 I. Arx Veszprémiensis: ortu quo? II. Arx Palotae vetus: eius situs III. Arx Palotae nova IV. Arx Vasonykő V. Arx Esek-vár I. Arx Vesprémiensis. Antistitis eius nominis sedes est, Alba Regali milliaribus quatuor3 in occidentem, tan- tumdem Papa in meridiem, duobus autem a Tihany in septentrionem, loco, si ab longinquo prospicias, fere plano, quia cum circumiacente ora aequali, at vero si accesseris, edito, undiquaque a natura depressis circum vallibus, cavernarum specie. Itaque ex imo vallium spectantibus adparet rupes, alto, [p. 120.] et oblongo monti similis, per cuius latera tamen, leniter acclives sunt deiectus, et adscensui, descensuique faciles. Eam ob rem Istvánffius rupem oblongam vocavit, veteri muro, nec valde firmo cinctam, templumque in medio amplum, praealtumque.a) Si Dubravko credimus, is Svatoplugum, Slavorum Regem, postquam Pannoniam sub Constantino Pogonato occupavit, cis, et ultra Danubium ominantem, Veszprimii vixisse dixit.b) Hinc Istvánffius,' eo addit, a3 Lib. XVII. fol. 209." b)Lib. ív. pag. 23. conf. Schönleb. ad annum 746.“' 1 add. a nobis 2 synopsis add. a nobis 3 corr. ex quatvor ' Vide Istvánffy 1685. p. 208. " Erronee pro 208. Vide Istvánffy 1685./». 208. 111 Vide Dubravius 1602. p. 2j. et Schönleben 1681. p. jyj. Certe, non a Suatopluco, sed a „septem Sc/avinorum nationibus" (Dubravius) sive a „S/avis” (Schönleben) Pannoniam sub Constantino Pogonato (regn. 668-685.) esse occupatam auctores illi asserunt. Arx Vesprémiensis: ortu quo?