Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 57 etiam quidam ex auro rariores, ut Iulii, Antonini, Lepidi, Antoniae, Vitellii, Domicillae, Iuliae, Titi, Domitiae, Nervae, Aelii, reliquorum. Maiores sunt in aere, Tiberii: plum­bei quoque reperiuntur, sed non sine fraudis crimine. Serratos passim inveniunt agrico­lae, rotulis dentatis similes, quorum praecipuus Papiam gentem plebeiam, refert, cuius Triumviri pater, legem tulisse fertur, ne quis peregrinus in urbe esset. Caput eius, parte altera, pellis caprina obtegit, altera, inerrat gryllus: in cervice urceolus est, cum inscri­ptione: Luc. Papi. Haud vulgarior est, familiae Mamiliae, et Fusiae, cum figura Pacis, orbi insistente, hastamque manu tenente, cui Italia cornu copiae, et omnes suas opes, in pacis gratiam, offert, cum symbolo caducei, qui a tergo visitur. Occurrunt item alii, in quo­rum formis, bini luctantes visuntur, altero alterum, comis ad terram detortis, opprimen­te, cum lemmate: Gloria Romanorum. Longum foret, enarrare, urnas ferales, sepulch- rales ollas, vitra lacrymarum, fictilesque lampadas, et id genus, monimenta subterranea. Recenseat haec alius, in Hungária, quam promittit, subterranea.' MEMBRUM POLITICUM De Incolis et Magistratibus' Comitatus Semproniensis S Y N O Regionem, Pannonii primum tenuerunt, post hos, Romani, Vandali, Gothi, Hunni, Longobardi, Avares, Hungari. §. I. Incolae hodierni Hungari. §. II. P S I S Germani, horum antiquitas et lingua. §. III. Croatarum origo, et linguae indoles. §. IV. Mores, et consuetudines incolarum: Hunga- rorum: [p. 22] Germanorum: Croatae, 1 corr. ex magristratibus (error copistae solummodo huius manuscripti) ' Sine dubio de Sebastiano Ferdinando Dobnero (1685-?) opereque suo hic mentio fit. Quae mentio non a Belio, sed a Matolaio orta, qui in suo schediasmate haec scribit. Vide A fi ior. De eodem proposito Dobneri agitur in periodico „Nouve/les Litteraires" 27. Febr. 171J. dato, ubi Dobnerum in concinnanda „Hungária subterranea", in quo opere Romanas antiquitates in Hungária saepissime erutas sit explicaturus, esse occupatum legi potest. Vide Nouvelles Litteraires V. /jo. Johannes Matolai annis /777-/7/5. in gymnasio Soproniensi studuit, ac post peregrinationem suam academicam in eandem civitatem reversus ibi habitavisse videtur ab anno /720 (aut antea) usque ad annum /725. Vide Tóth 2007a I. pp. 75-76., Tóth 2009a p. 147. Unde facile coniectari potest, ab ipso Dobnero de „Hungária" eius „subterranea" — numquam, ut scio, confecta — illum edoctum fuisse.

Next

/
Oldalképek
Tartalom