Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
SECTIO II. DE PAGIS PROCESSUS MEDIOCRIS 577 29. ) Nagy Aláson distat a priori in orientem quadrantis horae itinere, et quidem eodem silvestri, terminaturque ab oriente desertis, seu praediis Eötves,* et Kis Aláson, cuius caussa2 Nagy Aláson* dicitur.4 Alioqui a meridie paullo dissitior est, quam Dabron, Kis alásonii5 terminus versus Vecse. Caeterum ab occidente vicinissimum est praedium Vith, quod a pluribus teneri6 supra diximus. Hungari sunt omnes religionis evangelicae, cuius exercitium liberum, cum templo sumtibus eorum excitato, et concionatore. Totus pagus in partes duas scinditur: quod ad aquilonem7 spectat, paret C. Nádásdio,8 vindicatque sibi ex terreno partes duas, tertia ad nobiles pertinente, quorum aedificia partem pagi meridionalem occupant. Sunt autem ipsi nobiles propagati ex gente una Barczaiana,9 quae10 partem hanc olim armis, et praeclare11 gestis meruit, eademque postea in filias quoque amplificata, hodie manent ex eisdem familiae quatuor: Barczaiana12 principalis13 ex genere masculo, altera Horváthiana,u quae iura nobilitatis anno MDCLXIX. sub Leopoldo, et MDCCXVII. sub Carolo VI. petiit15 stabiliri, et roborari.' Tertia Balasiana, et denique Patiana quarta, quibus quatuor familiis praedia quoque vicina Otves, et Kis aláson hereditario16 iure inserviunt, neque possent17 vivere ex terreno Nagy alásoniensi,18 nisi his19 sublevarentur. Sed nec20 Nádasdianis21 22 territorium suppeteret, nisi ex Podáriensi23 pro decimis agros, pascua foeniseciaque mutuarent, [p. 111.] 30. ) Salamony nova Hungarorum catholicorum colonia, olim a saeculis tribus deserta, anno saltem MDCCXVII. die VII.24 25 Februarii a Cardinali de Saxonia, qua Episcopo Iauriensi insideri, atque excoli permissa. Ob tam longam26 solitudinem, ita silvis obsita erat, ut ne locus quidem pagi antiqui adparuerit. Itaque novi advenae spe tutelae, et libertatis qualiscunque ab eodem antistite, litteris datis, promissae, non modo locum, quo ponerent aediculas, paullo inferius, ab antiquo illo, ex densissimo dumeta, et nemore, sed etiam agros pro segetibus, quantum licuit, exstirpaverunt. Re vera poterimus adfir- mare, miratos nos esse, quum adessemus industriam Hungarorum tam paucorum. Vix enim aliquot27 eorum erant,28 et tamen29 tanto labore, studio, et cura silvescentia adhuc eruebant30 pro hortis, et agellis,31 ut si ita processerint, haud ullo dubio eventu omnem laudem solertiae melioris, gratiaeque ulterioris apud antistitem suum sint promerituri:32 idque eo magis, quo salebrosior terra est, quoque minus territorium. Adest enim eis ab 1 Eötves A p. 133. Ötves 2 A p. 133. add. vicus noster 3 Nagy Aláson A p. 133. Nagy Alason; idem add. add. vulgo, maior Alason 4 A p. 133. add. cum olim Kis Aláson, minus Aláson dictum sit. 5 Kis alásonii A p. 133. Kis-Alasonii 6 A p. 133. add. paullo 7 A p. 133. aquilona 8 C. Nádásdio A p. 133. ComitiNadasdio 9 A p. 133. Barcziana 10 A p. 133. qui 11 A p. 133. praeclaris 12 A p. 133. Barcziana 13 A p. 133. add. eodemque 14 A p. 133. Horvathiana 15 A p. 133. fecit [...] 16 corr. ex haereditario 17 A p. 133. quiverint [?] 18 Nagy alásoniensi A p. 133. N. Alasonyiense 19 A p. 133. haeredio tali 20 A p. 133. add. subiectis 21 A p. 133. Nadasdianis 22 A p. 133. add. dominale 23 A p. 133. Podariensi 24 VII. A p. 133. VI. 25 A p. 133. add. Mens. 26 tam longam A p. 133. tot saeculorum 27 A p. 134. quindecim 28 A p. 134. sunt 29 A p. 134. add. hodienum etiam 30 corr. ex erruebant 31 eruebant pro hortis, et agellis A p. 134 .pro hortis, et agellis eruunt 32 corr. cxpromeriti sec. A p. 134. ubi merituri ' Diploma anno 1669. datum in Libris Regiis non invenitur, in archivis vero Consilii Regii Locumtenentialis, in actis nobilium Veszprémiensium, et ibi specialiter in actis fám. Horváth mentio fit de diplomate Leopoldi I. pro Petro Horváth d. 27. Mart. 1669. expedito. Vide MÓL C30 Helytartótanácsi Levéltár, Acta nobilium, Veszprém megye, acta fiam. Horváth. Quae ex schedulis Illésianis nobis innotuerunt. MOL Illésy H 338. Quod ad aliud /7/7. datum attinet, nescio an diploma d. 28. Oct. /7/7. datum, in quo Carolus III rex arma nobilitaria Francisci Horváth et Stephani Katona renovavit, huc referri possit. Diplomatis copiam vide Libri Regii nr. 31.484. Nagy aláson. Salamony.