Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
578 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. II. Pólyán. Város-Lőd. Kis-Lőd. Rendek. oriente terminus vici Kup tam prope, ut cortibus tantum ultra domicilia obseptis distinguatur.1 Neque multo longius absunt fines praedii Csűr in meridiem, indeque mox termini praedii Meritensis, Dobae, item, atque Nagy Szőlős pagorum: ab occidente vero coniungitur cum finibus praedii Ötvös,2 et a septentrione3 praedii Podárj Quae omnia silvestria sunt, et nemore denso impedita, ideo in silvis quaerunt foenisecia, vel emunt nonnihil a Kupensibus.s Locus6 vici7 exstirpatus8 positionis erectioris9 est, et hilaris, prope fluvium10 Bitva, qui eum ab oriente in occidentem praeterfluit. Sacris domesticis carent, quorum11 causa excurrunt ad12 Nagy Szőlős, [p. 112.] 31. ) Pólyán pagus Hungaricus religionis mixtae, in via regia, qua Vásoniumu Papa itur, in declivi monte undique silvestri, nisi qua vico descendit in orientem et meridiem. Illic enim apertior regio agricolationis praebet vico occasionem, solo tamen sabuloso, et sterili, foeniseciisque exilibus. Distat autem a Papa duobus milliaribus in meridiem, ter- minaturque ab euro territorio Lődensi, Rendekiensi ab austro, ab occidente praedio Becse, indeque in aquilonem coarctatur praediis Gana, et Borsód;14 ipse vicus paret Szirczensibus monachis, libero tamen reformatorum exercitio; catholicis in Devecser, in Ajkam, evan- gelicis sacrorum caussa excurrentibus. Saepius desertus stetit temporibus bellicis, saepe tamen coiit. 32. ) Város Löd 33. ) Kis Löd e t 34. ) Rendek sunt diversi vici tres, unius tamen eiusdemque dominii Episcopalis Veszprimiensis,15 quod in silvis Bakoniis partem suam vastam quidem, sed horridam, multumque post illatam Tureorum barbariem ob diuturnum defectum incolarum nemorosam, hinc terminis ab oriente Sz. Gdllensibus,16 illinc a meridie Vásoniensibusf isthinc18 Ajkensibus, Polyánensibusque19 ab occidente, et iterum a septentrione20 Ughensibus circumscribit. Unicus viculus Rendek [p. 113.] incolas ex Hungaris ante nonnullos annos21 ad sedes has reducibus, indeptus est, retinetque eosdem adhuc, pauculos tamen, religionis reformatae, quibus ideo quoque exercitium22 liberum permittitur, pa- gulo prioribus in occidentem amoto in apertiori quadam declivitate. Eum Ajka-Rendek vulgus adpellitat, forte, quod ab Ajka vicino olim huc rescissus est. Sunt et in viculo Kis-Lőd23 eiusdem temporis occasione insidentium Hungarorum posteri nonnulli, qui eandem24 una cum Rendekiensibus illo excursantes colunt religionem. Sed vero iis ante aliquot annos25 accesserunt ex Moravia coloni plures, Slavi ii, omnes tamen catholici, et cum reliquis civilitate, moribus, domiciliisque concordes. Alioquin26 religionis gratia in Városlőd27 conveniunt. Distat autem Város Löd,2* a Kis Löd29 unico iactu tormenti in orientem aestivum trans colliculum in valle, per quam rivus Torna defluit, haud procul a 1 corr. ex distingvatur 2 A p. 134. Ötves 3 A p. 134. septemtrione 4 A p. 134. Podar 5 in silvis... a Kupensibus A p. 134. Itaque hinc atque inde inter silvas quaerunt foenisecia, et in defectu eorum, redimunt nonnihil a Kupensibus pro pecunia. 6 ante Locus A p. 134. add. alioqui 7 Ap. 134. add. quem 8 Ap. 134. exstirparunt 9 corr. ex errectioris 10 A p. 134.fluviolum 11 A p. 134. sed eorum 12 A p. 134. in 13 A p. 134. Vasonium 14 A p. 134. Borsod 15 A p. 134. Vesprimiensis 16 A p. 135. Gallensibus 17 A p. 135. Vasoniensibus 18 A p. 135. istinc 19 A p. 135. Polyánensibusque 20 A p. 135. septemtrione 21 A p. 135. add. circiter quadraginta 22 quoque exercitium A p. 135. exercitium quoque 23 A p. 135. Kislöd 24 corr. ex eadem 25 A p. 135. add. circiter octo 26 A p. 135 .alioqui 27 A p. 135. Varas-löd 28 Város Löd A p. 135. Varos löd 29 Kis Lód A p. 135. Kis-löd