Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
576 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. II. Kis Szőlős. Csősz. Dabron. domui1 Zichyanae} Caeterum ab aestivo oriente vix quadrantis horae itinere abest ab eo vicus Vecse, tantundem in meridiem vicus Doba, in septentrionem3 autem proxime ad- iacent, paullo tamen remotius, quam priores, vici tres Iszkázd Agricolationis modus est parcissimus, agris circumfusis, sed paucissimis, pratis nullis, silvis maioribus, sed nullius, nisi pro foco, utilitatis. Ipse vicus descendit a radice dicti montis Somljo, in septentrionem,5 estque eis religionis catholicae, et evangelicae exercitium. Etsi enim coloni plures, et potissimi adhaerent religioni Augustanae,6 sunt tamen et catholici cum parocho, et templo, quod annos ante aliquot Lutheranis ademtum est, in eiusque locum domus precum exaedificari permissa, in qua hodienum7 sacris uno praeeunte ministro devote operantur. 26. ) Kis Szőlős8 quadrante milliaris a priori in septentrionem9 vicus revera eodem minor, uti nomen eius habet, ditionis Clarissarum Posoniensiumf quarum religioni quoque adhaerent, tempello fölső Iszkáziensis11 filiali; sed nec ager maior est, quam qui loco sufficiat. Vix enim iactu sclopi manuarii amplitudine circumterminatur hinc a Vecse [p. 109.]12 in meridiem, illinc ab Iszkász13 in occidentem, in septentrionem14 autem a praedio Vith, cuius aliquem modicam partem hi etiam pauperculi aere annuo mutuant, alias ex suo vitam haud15 sustentaturi.16 27. ) Csősz earundem virginum possessio, meliuscula paullulum colonia, sed agris paene exilioribus, pratis parcis, silvisque minusculis. Nimirum pari intervallo circumstant eum pagi ab oriente Kis Szőlős f indeque praedium Vith, ab occidente vero felső Iszkázf ex eadem etiam parte vicus Kertha, paullo tametsi dissitius distet Dabron in septentrionem.19 Itaque in defectu terreni sui mutuat pro annuo aere agros Pirithenses. Vitem etiam colunt in Somló20 pro decimis. Caeterum religionis21 omnes22 sunt catholicae, templo filiali ecclesiae Felső Iszkáziensis.23 28. ) Dabron pagus exilis inter silvas in ripa septentrionali torrentis Halyagos, religionis evangelicae, cum24 templo25 liberi exercitii ludimagistro26 sacris operante;27 alioquin28 sacramentorum gratia ad Aláson solent excurrere. Est autem Aláson ad iactum tormenti in orientem hibernum,29 in aestivum vero paullo dissitior est pagus Nyárád, ex ea- demque parte praedium Antfa, paullo tamen inclinatius versus aquilonem, et iterum ex eadem plaga praedium Porszalók, in occidentem vero pagus Csöglye, dimidio milliari, sed cuius termini proxime accedunt nostris; pari intervallo terminatur30 a meridie vicus Csűsz, et praedium Vith. Ea tamen etiam, quae circumstant, meris absolvuntur silvis, paucis agris pago relictis.31 Itaque ex. Antfa praedio pro annuo aere conducunt nonnulla foenisecia. Parent autem RR. PP. Paullinis32 Papensibus. [p. 110.] 1 A p. 131. dominio 2 A p. 131. Zichiano 3 A p. 131. septemtrionem 4 A p. 131. Iszkaz 5 A p. 131. septemtrionem 6 adhaerent religioni augustanae A p. 131. augustanae adhaerent relligioni 7 corr. ex hodiernum szc. \p. 131. 8 Kis Szőlős A p. 132. Kis-Szőlős 9 A p. 132. septemtrionem 10 A p. 132. Pisoniensium 11 fölső Iszkáziensis Ap. 132. Felső Iszkazensis 12 hic Vecse erronee iterum descriptum a nobis dei. 13 A p. 132. Iszkaz 14 A p. 132. septemtrionem 15 vitam haud A p. 132. haud vitam 16 A p. 132. sustenturi 17 Kis Szőlős A p. 132. Kis-Szölös * 18 felsőIszkáz A p. 132. F. Iszkaz 19 A p. 132. septemtrionem 20 A p. 132. Somlyo 21 A p. 132. religioni 22 A p. 132. add. addicti 23 Felső Iszkáziensis A p. 132. E. Iszkazensis 24 A p. 132. cuius; idem add. et 25 templo A p. 132. tempellum est 26 A p. 132. add. tantum 27 A p. 132. praeeunte 28 A p. 132. alioqui 29 corr. ex hybernum 30 A p. 132. disterminatur 31 pro paucis agris pago relictis A p. 132.paucissimo agrorum arabilium ambitu pagi relicto 32 A p. 132. Paulinis