Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

56 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS GENERALIS Lapidicinia Rákosiensis: eius portenta. Numismata vetera, passim obvia: rariorum catalogus. regionem arguit, cuiusmodi loci passim occurrunt. Celebris est lapicidina, quam ager Rákosiensis habet: non modo ob lapidis praestantiam, sed etiam latomias, quibus opero­siores haud facile repereris. Complures sunt specus, horum tres praecipui, singulari inge­nio, ac supra, quam describi facile sit, eximii. Ex ea parte, qua Sempronio, Rustinum itur, grandi hiatu patentes, collem lacui adpositum, ex summo statim vertice, aperiunt. Tunc alte demissi, et quantum demittuntur, ampliores, fulciuntur columinibus, manu excisis, ne late suffossa moles, in lapidarios, intus operantes, corruat. Excidendis lapidibus, tota, qua sunt latomiae, amplitudine, tantae latitudinis portio depromitur, quantam lapidum eruendorum modus postulat. A summo incipiunt, dum ad imum, continuo veluti sca­mno, lapidibus, quantum opus est, excisis, perveniant. Una portione absoluta, incipiunt, alteram, atque ita sigillatim erutis saxis, lapicidinae, in dies maius spatium interius nan­ciscuntur. Mireris varii generis ossa, rostra avium, et conchylia, in lapidem versa, heic reperiri. Vix ter, quaterve, malleum saxo infigere opus fuerit, dum id genus conchylia, [p. 20] formae variae, se ingerunt. Multa millia eruunt, quotannis lapidarii, venundan­tes, pulchriora, quibus arrident, ut singulis grossis, quina senave, pro lubitu, habere pos­sis. Spectator aderam, quum conchae excisae essent, vola manus, ampliores. Separantur a saxis facile, si aquae iniectae, macerentur. Interdum, et sine hoc, quovis cuspide pos­sunt revelli. Praeter has, plures, Comitatus, lapicidinas habet, in primis Margarethensem, quae aegre Rakosiensi cesserit; sed non est tam boni lapidis, qui tamen exscinditur, non muralibus tantum substructionibus; sed etiam statuariae, cippis, columnis, monumentis, omnino idoneus est. Nam, quod friabilem habet materiam, commodissime sculpitur, et parietes exhibet siccos, nullisque humoribus importunos. §.XIII. Etsi, rudis metallorum materia, rarior in his terris est, invenitur tamen signata. Numismata Romanorum intelligo, quae ita frequentia occurrunt, ut non defuerint, qui integros, de eis, libros conscribere meditarentur. Scilicet, cum Romanae ditio­ni tractus iste accensebatur, dispersi tunc nummi, et temporum diuturnitate, alte in terram depressi, subinde iam, ab agricolis eruuntur.1 Rariora sunt, quae Imperatores, Iulium, Augustum, Tiberium, Drusum, Caium, Claudium, Neronem, Marcum, Vitellium, Galbam, Vespasianum, Domitianum, Nervam, Traianum, Hadrianum, Aelium Antoninum, Aurelium, Verum, Sept. Severum, et alios plures referunt. Elegans est, Augusti nummus argenteus, cum icone et £7aypacpr| Providentia Deorum. Praeterea, nummos repe- rias, quos nec Mediobarba scire potuit. Tiberium certe, cum imagine Pontificis Max. catalogo, quem confecit, non inseruit.1 Nuper admodum Valentis nummus erutus est, qui galeatam figuram, flexis genibus ostendit; nec non Constantini Magni; ubi quadri­gae, Imperatorem, cum manu [p. 21] ei caelitus porrecta, devehunt: forte, ut doceretur: Fidem, Dei donum esse, quam, primus, in Caesaribus amplexus fuerat, Constantinus. Sunt 1 corn ex erruuntur sec. ms. F f. ior. 1 Catalogum nummorum aetatis Tiberianae apud dictum auctorem vide in Mediobarbus 1683. pp. 61—ji., ubi, sicut Belius asserit, frustra in descriptionibus nummuum mentionem „imaginem Pontificis Maximi” requiras - certe dubium est, an Belius sive Matolaius recte nummum illum designaverit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom