Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

564 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. II. Vitem non in suo, sed ponunt in solo alieno, nempe in praedio Lihert. Religioni adhae­rent reformatae, cuius caussa et liberum in templo eis permittitur exercitium. 38 • ) Borsos Győr 39. • ) Noráp. [p. 85.] 40 • ) Kup 41 . • ) K 0 V á t s i 42 ■ ) Ugod 43 • ) Gyimót 44 ■ ) C s ó t 45. ■ ) T e s z é r' [p. 86.] MEMBRUM II. Processus Mediocris1 PROOEMIUM2 DE Situ atque natura huius Processus Occupat is partem Comitatus mediam ex ea parte, qua meridiei, et occidenti obiicitur, estque longus plus minus milliaria tria, latus duo, inter rivos Bitva, et Torna, quibus in solidum includitur. Atque quod a fontibus rivorum est, montibus silvae Bakoniensis exa­speratur, planius est, quod cum iisdem, et inter ipsos descendit, tametsi rursus ex pla­nitie Processus ferme media, mons, quem descripsimus, Somljof pari cum prioribus, si non maiore altitudine adsurgat. Et quamvis montem eundem, ex omnibus partibus pla­nities circumvenit, tamen ea etiam silvestris est, et non nisi4 qua pagos tenet, aperta. Solum ubique vel glarea intermistum, vel sabulone, magnas agrestium operas, expen­sas multas [p. 87.] exposcit. Sine fimo, ternaque sulcatione profert nihil; et quod densis vicis insidetur, in arcta sese dividit territoria. Id vero est, quod incolas reddit pauperes, 1 A p. u6. add. Sectio I. $. I. 2 add. a nobis. 3 A p. 116. Somlyo 4 non nisi A p. n6. nonnisi ' Pagorum 38-45. tantum nomina in hoc ms. leguntur, cuius rei causam ex nota Matolaii in fine ms. A posita intelligas. Ita enim scribit: „B. Dominium C. Francisci Eszterhazi Papensis. Constat id ex ditionibus geminis: Papensi una, altera Ugodiensi: ad utramque spectant pagi in processu superiore octo, uti Borsosgyör, Norđp, Kup, Kovácsi, Ugod, Gyimót, Csőt, Tesze'r, et in mediocri Nyarád, Noszlop, et Devecser: quae omnia apposuimus quidem in mappa, sed describere, ut alios comitatus locos, non potuimus, hominum nescio quid de sinceritate nostra suspicantium intertrimento prohibiti.” Vide Ap. iyq. (Vide etiam notam nostram 10. inp. 6oy.) Mappa, de quo Matolaius hic mentionem facit, aeque in ms. A invenitur (vide A p. yo, sive fi jfi sec. paginationem alteram.) Animadvertendum est eodem ordine pagos illos octo Processus Superioris a Matolaio adnumerari, sicut hic apponuntur, unde coniectare possis pagorum nomina secundum notam Matolaii in finem vicorum huius processus suffixa esse, quum Belius speraretfore, ut de eis aliquando notitias sufficientes adipisceretur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom