Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
SECT. I. DE ARCIBUS ET SECT II. DE PAGIS PROC. MEDIOCRIS 565 atque egenos. Eos etiam, quos generis distinxit nobilitas, paupertas assimilavit agrestibus. Itaque tenuiter vivitur, aedificiis, et vestibus pro necessitate tantum incolarum servientibus. SECTIO I.' DE2 Arcibus, et castellis Erant olim Processu hoc arces quoque. Earum praecipuam ostentabat latus montis Somloiensis3 aquilonare, muro solido, natura, et arte communito, opportunitate pulchra. Nam et aquis, lignisque, et frumenti modo pollebat in montis eiusdem vertice, sed et longe despiciebat in planitiem subiectam. Eius rei gratia speculam habebat in medio, altae structurae, gradibus in cochleae similitudinem erectam. Eum incingebant conclavia, et iterum murus externus, passuum plus minus trecentorum ambitu. Eo tamen nudata iam tuto4 desolationi sunt permissa.5 Altera arx fuit Csik váP in vicinitate Berind, et Tosok, cuius tamen vix aliqua adparent7 vestigia, [p. 88.] SECTIO II. DeH pagis' huius Processus 1.) Mihálháza,w vicus curialis, gente nobilior, quam fortuna. Nádásdianam enim ad prosapiam refert originem. Ex eiusdem etiam linea quadam plurimi ipsorum prodierunt. Olim exilem curiam, seu villam fuisse unius, vel alterius eius nominis, loci, atque territorii exiguitas ostendit. Inter vicos namque Bekáss, Vinár, et Sza/ók, tam angusto terreno est, ut illum in orientem, reliquos duos in occidentem, vix ad tormenti iactum habeat disterminatos. Pari dissidio est ei in orientem desertum Téma, et in meridiem Petend. In septentrionem11 vero proxime a Comitatu Castriferrei rescinditur rivo Marczal, in quem Bitva, paullo supra Mihálházau incidit. Praeterea solum sabulosum est, et non nisi11 siliginis, si stercoretur, patiens; id etiam exilem praebet conserendi modulum in occasum. In septentrionem14 sunt pratula, parva etiam, et modici foenisecii. A meridie visitur dumetum quoddam, ex eoque modica tantum lignandi15 facultas. Itaque licet vicus paucis tantum, et humilibus constet aediculis: aegre tamen ex eodem terreno potest tolerare sortem miseram, tametsi gente glorietur tam16 celebri. Certe si unum, alterumve excipias, reliqui sunt rusticis te[p. 89.]nuiores.17 Adhaerent parte media confessioni Augustanae, 1 1 Sectio I. alia manu; A p. n6. §. 2 2 hic $. I. del. a nobis. 3 A p. n6. Somlyoiensis 4 corr. ex toto sec. A p. ii6. 5 A p. ii6. add. Agnoscunt autem dominum C. I. Keri. 6 Csik vár A p. n6. Csikvár 7 A p. ii6. apparent 8 A p. 117. add. oppidis 9 A p. 117. add. seu vicis 10 A p. 117. Mihályháza 11 A p. 117. Septemtrionem 12 A p. 117. Mihályhaza 13 non nisi A p. 117. nonnisi 14 Ap. 117. septemtrionem 15 tantum lignandi A p. 117. lignandi tantum 16 glorietur tam A p. 117. tam glorietur 17 corr. ex tetenuiores Mihálháza.