Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECTIO III. DE VICIS ET PAGIS PROCESSUS SUPERIORIS 563 inhabitant, sunt partim addicti Augustanae, partim Helveticae confessioni, priorum li­bero,1 quam profitentur religionis exercitio.2 Solum loci mixtum ex aperto silvestre est, crebrisque aquarum scaturiginibus irriguum, ideoque sabulosum. Pagus olim stetit loco, quem Puszta Bódogé nominavimus, quem tunc nominabant Egyházas Bo[p. 83.]dögé,3 quo tamen post desolato successores mansionem transtulerunt in locum hunc olim vil­lis tantum insessum. 36. ) Nagy Tevely4 priori, uti dictum est, vicinus; ab occidente adfinis5 6 ei est TapolczafőJ in septentrionem7 * Adász,-Tevely* et in orientem deserta Usal, Ardai, et Jakó. Olim quasi maius Tevel vocabatur, in comparatione cum Kis-Tevel, quod supra innuimus; sed utro­que post in ruinas, et vastitates prolapso minus manet adhuc incultum, maius vero ante annos aliquot9 occupavit colonia Germanica, nationis variae, ex Germania adductae, re­ligionis catholicae, quae locum temporis diuturnitate silvis obsitum, et obscurum, pro­prio sumptu, et expensa, industriaque plane singulari adeo exstirpaverunt, ut iam plures et horum sint, quam qui ex eiusdem terreni amplitudine, et agricultura10 vivere possint. Plurimi eorum vivendi modum quaerunt in trituratione messiumque, et vindemiarum, aliarumque rerum familiarium operis, atque diurna mercede. Quibus autem ex agro ani­mus sustentari est, eruunt in dies densas, et inutiles arbores, soli qualitate, ubi fieri licue­rit, agricolationi adplicata. Dominatur eis partem maximam Abbatia Cistercziensium11 Szirczensis, cuius beneficio12 templum eis exstructum est, et sacrorum adiecta ministra­tio, habet tamen, quod13 possideat,14 * familia Bozai, et LámpertT 37. ) Adász Tevely16 diversus pagus a priori remotusque ad iactum tormenti ab eodem in occidentem in eodem tractu, apertiori tamen, [p. 84.] et campestri solo, quamvis haud ampliori territorio. Nam praeterquam, quod eidem Nagy Tevel proxime vicinus est, etiam Tapolcza fő17 pagus a meridie, et in occidentem praedia Mezeő szögf Simaháza, Debrisch, Lihért, et Sávoly, nec non Gyimot19 in septentrionem,20 et denique in orien­tem Bódogé, pagi tantum drammatis ad instar, et ex parte quadrante milliaris sunt con­termini. At vero nihilominus complures eum inhabitant, incolae, nobiles omnes, et uti iam in Bódogé diximus, heic etiam ex una gente, quae olim pagum impetraverat, pro­pagati. Eorum praecipui nominantur: Pétert i,21 Tóthii,22 Bereczkii,23 Kapocsu,24 Oroszi,25 Gáncs,26 Balasa,21 Mer ét i,2* Gyimot if Bozzai,30 Genes,31 qui omnes loci eiusdem incolae sortem vitae nobilioris agresti vivendi modo tuentur, uti poterunt. Sed et Kenesseianis,32 Vigyázonibusque.33 non nihil34 est, quod in eorum35 partem36 trahi possit. Alioqui locus est planus, et hilaris, neque feracitatem denegat, nisi angustiis territorii coarctaretur. 1 A p. 114. add. cum 2 quam profitentur religionis exercitio A p. 114. religionis, quam profitentur, exercitio 3 Egyházas Bödöge A p. 114. Egyhazas Bödöge 4 Nagy Tevely A p. 114. Nagy-Tevel 5 A p. 114. ajfinis 6 Ap. 114. Tapolczafó 7 Ap. 114. septemtrionem 8Ap. 114.Adász-Tevel 9 Ap. 114. tredecim 10corr. ex agriculturae 1 A p. 115. Cisterczensium 12 A p. 115. add. et 13 A p. 115. add. in partes suas 14 A p. 115. trahat 15 A p. 115. Lampert 16 Adász Tevely A p. 115. Adász-Tevel 17 Tapolcza fő Ap. 115. Tapolczafö 18 Mezeő szög A p. 115. Mezöszög 19 A p. 115. Gyimót 20 A p. 115. septemtrionem 21 Péterii A p. 115. Franciscus Peter 22 Tóthit A p. 115. Stephanus Tót 23 Bereczkii A p. 115. Franciscus Bereczky 24 Kapocsii A p. 115. Michael Kapocsi 25 ante Oroszi Ap. 115. add. Stephanus 26 ante Gáncs Ap. 115. add. Benedictus 27 ante Balasa Ap. 115. add. Michael 28 Meríti A p. 115. Ioannes Maréty 29 Gyimoti A p. 115. Michael Gyimothy 30 Bozzai A p. 115. Michael Bozai 31 ante Genes A p. 115. add. Ioannes 32 Kenesseianis A p. 115. Stephano Kenesei 33 Vigydzonibusque Ap. 115. Gregorioque Vegyázo 34 non nihil A p. 115. nonnihil 35 Ap. ns,, uniusque 36 Ap. 115.partes Nagy Tevely. Adász Tevel.

Next

/
Oldalképek
Tartalom