Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMBRUM I. PHYSICUM 55 Sed Otides, subinde videre est in campis, et ad lacunas paludosas. Coturnices, et alaudas, non est necesse commemorare, quippe ubique obvias. Digniores sunt recensione, Turdi, quorum vix alibi copia maior; sive genus illud velis, quod Germani, a iuniperi baccis, denominant; sive turdelas. Isti, e silvis adveniunt hieme, dum nivibus expulsi, baccas ad escam coguntur disquirere. De Sturniscc') dictum alibi est. His succedunt galbulae, non copia, sed magnitudine, subsimiles, licet pennis differant. Et quis tot genera recenseat?1 Heic iuvat aucupium, heic stipulis ager abdit alaudas, Atque coturnices, si placet, heic capies. Obtentu retis lini, seu fallere nexu Seu visco1 turdum, Phasidis \indiP avem. §.XI. Nec piscibus regio caret. Praeterquam enim, quod Rabus fluvius piscosus omnino est; olim etiam ex lacu petebantur; qui tamen, ut diximus, casu nescio quo, penitus emortui iam creduntur. Caussam, in eo ponunt nonnulli, quod aquas aperte non exmittat, itaque nullos recipere, tx Arabom aut Danubio potest. Accedit, quod ob aquae, subinde decrescentis, [p. 19] torporem, et illis, quibus pollet, necessum sit, aut fundum petere, aut penitus emori. Rectius forte, sal nitri accusare possis, quod, quia copiosum, per limosos lacus margines, nasci consuevit, inficit aquas, redditque inhospitales piscibus. Cancrorum copia minor est, quam id reri possis. Pinguis tamen Rabi tractus, eleganter eos fovet, ut non succidiores modo, quam alibi, evadant; sed etiam carnes habeant, gustui multo gratiores. Illud mire- re, rariores, per Comitatum piscinas occurrere, qua una tamen re, eximie locupletari posset piscatio, si essent, qui exterorum solertiam, et hic vellent, cum cura, aemulari. §.XII. Metallis, nulla datur opera, vino, aut frumento, aurum argentumque, quaerentibus incolis. Neque tamen dubium est, quin terra haec, has quoque opes habeat. Eo monte, qui ad vicum Wohndorjf grommet, sabulum inesse constat; cuius pondus centenarium, quincuncem argenti exhibere, rerum periti testantur. Sulphur quod terra redolet, metalliferam cc* Eodem loco, quem nunc indicavimus, §. xx. sequ. p. 167." Sunt enim Sturni, vinearum malefici depopulatores. 1 corr. ex nexu (quod iam in ms. A a Johanne Matolai temere iterum descriptum, vide A f. 8r) sec. Barbe- rinus 1637. p. 127. 2 sic et in ms. A f. 8r 1 Hi versus qui sequuntur ex poemate Mapphaei Barberini (postea pontificis Urbani VIII.), in quo „rusticatum invitat amicum", mutuati esse videntur; quod si ita est, eos non solum mutuatos, sed ex magna parte commutatos (ne dicam extortos) a Belio esse censeamus oportet. Carmen enim Mapphaei ita sonat: „Aucupium iuvat? hic stipulis ager abdit alaudas:/ Hic nutu signata canis capienda coturnix,/obtentu retis: lini seu fallere nexu,/seu visco turdos libeat; venantis in usum/est nemus aptatum:perdix et Phasidis ales/non desunt.”Poema vide in Barberinus 1637. pp. 127-131., locum citatum in pp. 127-128. " Vide Bél 1723. pp. 167-169. Piscatio. Metallorum inopia: