Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

54 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS GENERALIS Res pecuaria. Venatus. Aucupium. §.VIII. Boves regio progenerat albos, rubescentes rarius, compactos tamen, et culturae patrii soli, habiles. Verum, discrepat et hic Comitatus, partibus suis. Quo longius campos aperit, hoc maiori pecore gaudet; exilius est, ubi Austriae committitur. Genus vaccarum Helveticarum, iam et alit, et procreat, quod per imitationem incolarum, a nobilibus in­troductum, percrebuit. Equorum foetura, iniquior esse creditur, non [p. 17] tam regionis culpa, quam curae neglectu. Lautiores enim, qui sunt, animantia aliunde huc deducta, ex more, amant; tenuiores, ex operarum usu, equos metiuntur, vulgari illo genere, con­tenti. Cuiuscunque demum generis sint, et caelo soloque huiati, facile adsuescunt, et adprime convalescunt. Pecus ovillum, non tam frequens, quam alibi est; sed neque hoc carent villae et rustici, sive Hungaricum velis, sive Germanicum. Porcorum genus can­didum fere est, et vastum, oblongum item ac procerum. Hinc plerisque rusticorum, et victus est, et nonnumquam quaestus. §.IX. Venandi facultas, nobilibus, cum rusticis, communis fuit, dum lege vetaretur: magna, sane ferarum iactura, quas nemo non ignavus consectabatur. Leporum non est tam sa­pidum genus, quam quod ultra Rabum capitur. Cervos haud videas, nisi qui extra fines Austriae egressi, isthuc commigrarint. Capreae multo sunt frequentiores, praesertim in Comitatus parte interamnana; sed et has, apri copia superant, qui relictis locis silvestri­bus, ad lacus commigrant, pabuli, et volutabrorum causa. Itaque, Saepe volutabris pulsos stridentibus apros, Latratu turbabis agens} Nihil enim cannetis, ad occultandum hoc genus animalium, aptius. Ursi non facile oc­currunt; quin et lupi infrequentes sunt, credo, venatorum solertia, iam pridem diminuti. Vulpium quoque parcior, quam pro more, venatus est. Mustelas albas, interdum interci­piunt rustici, mira pulchritudine, oculis rubentibus. §.X. Sed avium multo maior est copia, aquaticarum in primis. Ardearum, anatum, anserum, [p. 18] fulicarum, gallinaginum, tanta, ad lacum, multitudo visitur, ut aquas, ubi se de­mittunt, intercipiant. Turturum millia, ad vicum Tundelskirchen admiratur Hobergius, eximius rei rusticae scriptor." Perdices, intra vineta, turmatim circumvolitant, sed etiam inter sata occurrunt, grandi copia. Nec, quod perpetuo, a rusticis capiuntur, ita deficiunt, quin annis singulis, eodem iterum, si non maiori numero, invalescant. Urogallorum, et Tetraonum rarius adparet vestigium, quod montibus ii, qualibus heic carent, delectantur. I II I Vide Verg. Georg. 3,411—412; in editionibus pro „stridentibus" etiam „silvestribus' ponitur. II Vide Hohberg 1695. II. p. 794.

Next

/
Oldalképek
Tartalom