Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMBRUM I. PHYSICUM 51 eius excedentes, ab eo se derivaverant, recta, per declives campos, ad Kophdz, et Czenk vicos, defertur, mutatoque isthic nomine Ikva iam vocari incipit. Haurit et hic rivulum, e montibus supra Ritzing, demissum, quo imbribus exundante, ita saepe augeri solet, ut in aliquot passus diffusus, ripas, quibus coercebatur, excedat, multumque pratis noceat, praesertim ad vicos Szétsény, Loos, Pinye, Musay, oppidum item, quod a D. Nicolao no­men habet. Alioquin, lento alveo, ubi ad campos pervenit, varie sinuatur, nec ubique ae­quali tractu, sed tortuosis, pigrisque flexibus, incurvatus, sensim, terram paludosam, cu­ius supra meminimus, subit, ubi velut emortuus, nusquam manifesto exitu, ut de Répcze narravimus, furtivus quasi deficit, caecis Rabae meatibus, fortasse absorptus. IV. ) Wolka huic succedit. Demittitur is e montibus ad arcem Frakno, parvo, sed ubere ductu. Primus vicus, quem interfluit, Matersdorff est, alter Walpersdorff, Bettersdorff ter­tius. quorum singulis, quia per solida fertur, aequo alveo, limpidus se insinuat. Neque Zemendorffo noxius est: quippe, angustiis, per quas fluit, impeditus; sed ubi ad laxio­res sinus regionis venit, vastius se exporrigit, praesertim, si largos ei imbres procellae adfuderint. Eo tractu, qua ad Kleinhöffelein itur, tam late saepe diffunditur, ut iter, vel intercipiat plane, vel extra modum impediat. Ceteroquin, si intra alveum se contine­at, innoxius, per agros Kis-Martonenses, Margaritenses, Oslibenses, et Geschisios, in lacum Peisonem exspatiatur. V. ) Laita hinc est, amnis non modo Comitatus, sed Hungáriáé, ista ora, limitaneus. Otto Frisingensis, Lytaham vocat, dum inter Lytaham et Vischham, {Fischam vult) flu­vios, Hun[p. 13]garos esse castra metatos, scribit,^ quibus se ad Vischaham Austriacus cum suis copiis opposueritU Hoc Lytaha fluvio, limites Ottonem II. Imperatorem distinxisse, Lazius ex pervetusto eiusdem Ottonis diplomate, adseveratU Verba eius ita habent: Marchiam,! inquit, orientalem, Otto, hoc nomine secundus, Caesar, Engelrico2 tradidit, limitibus distinctis, Lytahae, Nardini, Pielagi et Drasamae fluviorum, qui adhuc hodie fluvii limites Austriae distinguere dignoscuntur. Nascitur Laita in Austria, fonte tri­plici, quorum singulos, mons Cetius, circa Schottvinum, et Gloknicz, rapidissimis rivis, effundit. Itaque, tantis aquis ad Neostadium confluentibus, dignus videbatur amnis, qui Hungáriám ab Austria divideret. Nec sane alius in Danubium, tam elegans invehitur. Quid Neostadio praestet, dicere non adtinet. Inde, ad Neüfeld delatus, pulcherrimos cam­porum situs, cursu laetissimo, intersecat. Ad Winpassing, ponte, cum vico Wampersdorff *De Friderici i. rebus praeclare gestis, cap. xxxi.1 P Chronicon Hierosolymitanum, Lintacem adpellat;11 * IV sicuti in Comitatu Mosoniensi, vidimus, ubi simul, limes universae Franciae, seu Germaniae, dicitur. P In Vienna Austriae, Lib. ni. Cap. ii. p. m. 86. 'v 1 Lazius 1546. p. 86. Marcham 2 add. a Belio I Cap. XXXII. scribendum ei esset, uti editiones, quibus usus esse creditur, clarissime testantur. In illo enim capite de fluvio Lajta mentio est. Vide exempli gratia Pithoeus 1569. p. 212.; Urstisius 1585.^. 425. II Vide Chronicon Hierosolymitanum 1584.^ i6r, 1/, 20". Vide Bél 1735—1749? V. 52. Locum, ubi scriptor Chronici fluvium Laitam (Lintacem) limitem Galliae (Germaniae) appellat, vide in Chronicon Hierosolymitanum 1584./ 20”. Quod citat Belius in eodem Comitatu Mosoniensipaullo inferius (Vide Bél 1735-1749? V. p. j8.). IV Vide Lazius 1546.^. 86. Wolka: Laita:

Next

/
Oldalképek
Tartalom