Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
52 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS GENERALIS Aquae aliae: Fontes acidi. Aeris temperies. iungitur. Tum, inter densas arbores, utrinque manu positas, adiacentibus hinc inde hortis, placidus defluit. Nec tristior postea eius lapsus est, maxime ad Brügam oppidum, ex se cognominatum: ubi, nescio, orneturne magis, an ornet? Hortum enim Comitum Harrach interfluit, nostra aestimatione, maiorem. Ex omni parte, qua eum rigat, nunc clathris utrinque ductis, nunc pontibus stratus superbit. Adstant undique arbores, ex industria positae, quae ramis hinc illinc prominentibus, alvei margines iucundissime inumbrant. Nec sua laus fluvio deest, quin tanti decoris memor, gratum se praestet viridario. Primum, qua hortum influit, Italicas arbores humectat; deinde, iucundo flexu, ve- lut humano labore sinuatus, per interordinia fluitat. Existimares, amplexibus horti haerescere velle, tam negligenter, et quasi invitus, disce[p. 14]dit; sed extunditur tamen, urgentibus, a tergo, undis. Itaque in Comitatum Mosoniensem insesso passim a molis alveo, delabitur, ubi descriptus a nobis est, pro eo, ac meruit.* VI.) Habet Comitatus hic, alias etiam aquas, quibus sua gloria debetur, in quibus Csávám rivum nominaveris, quem Stob Germani vocant. Sed nec fontium perennium, optimis- que undis scatentium, laude, vicinis regionibus facile concesserit. Acidarum rariores sunt scaturigines, si eas excipias, quae ad lacum Peisonem et ad vicum Keresztúr.; Ramnitz et Piringsdorff, saliunt; sed quas, non omnium gustus, aeque adpro- bat. Inter salubres, fontes sulphurosos praecipue censemus, quorum, iis locis, ubi scatent, iuvabit meminisse. §.VI. Caeli temperies, tota regione salubris est, atque incolis amica; tum, quod climate gaudeat tempestivo, tum quod terrarum situs, non possit non, ad eam opportunitatem, egregie conspirare. Neque enim, sic planus est, quin montibus emineat; neque ita impeditus, quin satis pateat, solis, et ventorum, illapsui. Itaque, iustam campi, cum montibus, permistionem, iustum aeris temperamentum, consequitur. Calet, et friget, non quidem semper aequaliter; ita tamen, ut neque frigus, nisi annus exorbitarit, intensius sit, aut diuturnius; neque aestus alius, quam qui ingenio regionis respondeat. Quod haud observes, ubi, vel sola planities, vel montes soli, obtinent. Neque id, ad singulas temporum vices, trahendum temere, velim. Habet regio nostra frigus, habet subinde calores etiam, iusto vehementiores, quemadmodum hoc, anni partes postulant, et tempestatum vicissitudines variae. Nihil tamen ita excedit, quin futurum esset maius, nisi iusta regionis positione, temperaretur. Accedit, quod diversos terrae tractus, caelum diversimode adficiat: quae propiora sunt montibus, [p. 15] magis frigoribus exuruntur; reliqua regio, placidiore bruma uteretur, nisi venti essent, qui eam plerumque redderent asperiorem. Corus, in primis frequens est, qui ex Austria irruit, saeviturus validius, nisi monte Cetio repercussus, opportune mitigaretur. Igitur, etsi non viti semper, tamen regioni, numquam non Corus salubris est. Perflat enim, et discutit, quidquid uligo exhalaverat. Quod in primis, eo tractu Comitatus experimur, ubi lacus et paludes, lentescentibus aquis, torpent. Quare, ingenia hominum, corporisque habitus, si alibi, hic profecto vegetus est, atque dignus commendatione. Excrescunt in altitudinem eximiam plerique, Vide Bél 1735—1749? V. pp. 5-6.