Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
50 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS GENERALIS Tásche: vallem demissus, collecto in orientem alveolo, vicum, sui nominis, Rabnicz rigat. Ita enim a Germanis, et Croatis, nominatur. Deinde, in septentrionem incurvus, postquam vicum Bonya, rigavit, rursus in orientem flectitur, atque heic iam spatiosior, valle egressus, iterum valli se insinuat. Hinc Oberlosdorffpraeterfluens, iuxta Kéthely, ad coenobium, quod Kloster vocant, decurrit, recipitque amnem Csáva, Germanis Stob, dictum. Ultra, rivum admittit, qui ab OberPetersdorff, et Lakenbach, duplici alveo, per totidem loca, defluit, quo haud mediocriter auctus, pone vicos, Lotsmánd, Sira, Gyulovicz, Salamonfa, Gyaloka, utrumque Szakony, oppidum Csepregh, ad triplicem Bük procurrit. Inde vicissim quam plurimos vicos rigans, Comitatum Semproniensem, a reliquis, usque ad Geresd, disterminat. Mox, verso in orientem cursu, mitiori, iuxta nemus, alveo, ad Szergény defertur, ubi eum palustris terra, in multos ramos, dividit, ac denuo in unum alveum collectum, cum ingenti strepitu, sub terram rapit. Cursus subterranei indicium est, manantis sonus; tacito enim murmure, ultra XX. stadia, subtus labitur, dum ex alio velut fonte conceptus, in lucem denuo editur, et novum alveum intendit, priori illo, multo spaciosiorem: quippe, in latitudinem, decem, plus minus, passuum, diffusus. Ita, cum aliquot stadia progressus est, in Comitatum Iauriensem sinuatur, in territorio Denesfalvensi, Rabo illapsurus. Piscosus et hic est, sed non pari cum Rabo, seu multitudine, seu praestantia. Post hunc, III.) Tásche, non tam aquarum nobilitate, quam cursu, memorandus est. Oritur, fonte altero, apud Rorbachum, loco depresso magis, quam edito. Inde, flexo varie alveo, ad Schadendorff, vicum delatus, utrinque vicinos agros, prataque [p. 11] humectat. Hinc, rigandis Semproniensium hortis culinaribus, brassicae in primis, quam proximis agris deponunt, succursurus, caverna, piscinae instar, ante portam coercetur; ubi quidquid adpositae crepidinis fastigium superat, partim per cataractem defluit, partim per canalem, molae servit, quam proxime habet subiectam. Ultra, collecto alveolo, intra suburbia decurrens, quia Ptochodochium subluit, Spitelbach Germanis nominatur. Multos illic usus praestat, dum vicissim in unum coactus, extra urbem emittitur. Alterum fontem habet ultra vicum Wondorff, in monticulo, ad medium, supra Sempronium, lapidem, unde perpetua valle, exiguo canaliculo deductus, complures molas, si caelum sit lacrymosum, agitat, antequam ad urbem perveniat. Vix quingentos passus processit, dum obiecto aggere coercitus, urbi se cogitur insinuare. Ante moenia, molam agit, haud magno possessorum emolumento. Nam, ubi accrescit, crepidinem, qua cohibitus fuit, perrumpit, relinquitque molam aquarum inopem; contra, quum minori est alveo, arescit aestate, hieme vero gelu adstringitur, rotasque molarum sufflaminat. Eo tamen opportunus est, quod Semproniensibus aquas subvehat: namque, in tres meatus divisus, dextro, et sinistro ramo, piscinas locupletat, medio in fossam demittitur, qua urbis moenia praecinguntur. Eadem in fossa, fullonica, visitur, quam eiusdem amniculi ductus, a dextro huc derivatus, urget. Inde dimissus, ad portam urbis inferiorem decurrit, atque ubi infra pontem, qui urbem iungit, aliquot passus processit, ducto sub terram canali, occultus, ad colliquias, quae proximas domos interfluunt, submittitur. Tandem, iuxta hortorum sepem, ad molam, quae moenibus suburbiorum adnexa est, delatus, hac impulsa, intra passus minimum quadraginta, priori rivo miscetur. Ita corrivatus, copiosior evadit, directoque, ad ortum cursu, molas, quas infra urbem offendit, utilius iam constantiusque promovet. His transmissis, longas [p. 12] ambages fecerat, dum vicissim dextrorsum flexus, in meridiem, unde digressus fuit, redit, ubi receptis undis, quae supra urbem, crepidinem