Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMBRUM I. PHYSICUM 49 marginem, et soli qualitate arida; humida namque dum est, metae relinquuntur in loco, usque dum uligine constricta gelu, in vicos queant convehi. In medio habet lacus, quorum praecipuum Regium vocant, forte a piscibus, quos regibus pendere olim solebant, quorum usibus, piscatio fuit permissa. Haud procul a Peisone, alter se lacus aperit, minor priori, sed plerumque piscosior. Luciis, et Cyprinis, fere abundat; testudines quoque uberius proficiunt. Totus arundinetis occlusus, aquas, nisi propius accedentibus, non ostendit. Barbats ei nomen est, quem Hungari, Barbatsi-Tó, adpellant. [p. 9] §.V. Praeter hos, quorum mentionem habuimus, lacus, rivis, iuxta et amnibus copiosioribus, irrigua est, quaquavorsum, regio nostra. A meridie, ex Comitatu Castriferrei, adfluit I. ) Rabus, Pannoniarum olim, nunc Comitatuum, Semproniensis, Castriferrei etlauriensis, arbiter. Ita namque Ptolemaeus:5'* Pannonia, inquit, inferior terminatur ab occasu, superiori Pannonia, a divertigio Arabonisfluvii. Arabonem scilicet, nominarunt veteres, uti et munimentum, quod ad confluentes amnis est, Arabona, in notitia Imperii'-* legitur. Oritur Rabus in Styria, ultra vicum Stubek fonte unico, eodemque uberrimo. Inde, per patriae oram, varios vicos adluens, sui fere similis, in orientem excedit. Sed, ubi fines Styriae adtigit, verso, in septentrionem, alveo, adfluenteque Faistrica, auctus, tumidius in Hungáriám exspatiatur. Primum oppidum, quod adluit, nomen habet a Basilica D. Gothárdv, hinc medium Castriferrei Comitatum ferme dividens, acceptis Pinka, Torna, Rechnica, et Giincia, rivis, ad terminos Comitatus Semproniensis, devolvitur, ubi editiori1 terrae positione, quae alveum intersecat, repercussus, duos alveos, dispensatis huc, et illuc, aquis, aperit. Uno, quem manu effossum putant aliqui, haud exiguam partem aquarum, cum Hanság communicat, atque partim simul, partim seorsim volutus, terram paludosam subit; altero, in ortum versus, perpetuos Comitatuum, ut dictum est, limites, usque ad Árpás vicum, distinguit. Dives piscium, alit enim siluros, lucios, percas, cyprinos, et id genus, alios. Astacis ita abundat, ut integra plaustra, Sempronium, et Vindobonam, singulis hebdomadibus, advehantur. Laeto ubique solo volvitur, et pabulo non minus quam foeniseciis apto. Quod alveo devehitur, truncis arborum, et qua non illuvione alia, impedito, facile intumescit, longe lateque postea damnosus. Quocirca, saepius in Regni Comitiis“-* sancitum legas, ut operis accolarum coadunatis, repurgaretur, [p. 10] II. ) Répcze, proximus ab hoc est, fluvius Comitatui vernaculus. Oritur in monte, quem dedimus, limitaneo, ultra vicum Kart, loco edito, sed haud nimis praecipiti, unde in s * Lib. ii. Cap. XVI.1 1 '* Conf. Cellarii Not. Orb. Antiq. Lib. ii. c. vili. p. 552. seqq!1 u'* Huc pertinent, A. mdcxxii. Art. 42. A. mdcxxxv. Art. 64. A. mdcxxxviii. Art. 13. A. mdcxlvii. Artic. 29.111 et 129. An. mdclv. Art. 30. 1 Vide Ptolem. Geogr. Lib. II. cap. XVI. “ Vide Cellarius 1701. pp-552-554. 111 Erronee a Belio scriptum in articulo XXIX. anni 1647. de repurgando Rabae alveo agi; cum in iis comitiis nonnisi in art. CXXIX., quem etiam Belius notat, de eo legere potueris. Palus Barbats. Fluvii: Rabus: Rćpcza: