Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

SECT. I. DE OPPIDIS PENINSULAE MURAKÖZ. NEO ZRINIUM 495 modo, sed retundere etiam possit, universi hostilis exercitus robur. Res profecto triennio longe post aliter evenit, quod suo loco uberius lecturis explicaturi sumus, [p. 125.] §. III. Infeliciter Zrinius anno MDCLXIV. Canisam oppugnaverat. Ergo Vezirius opportu­nitate ea usurus, in Muraköziam cum exercitu se infundit, Murám traiicere, posteaque Neo Zrinium expugnare statuit. Et a traiectu quidem amnis singulari Strozzii virtute, magna suorum clade repulsus est primum, donec cruenta obsidio iniret. Venerat iam tum in castra Montecuculus, exercitui cum Zrinio praefuturus. Odorati fuerant duces nihil non intentatum relicturum Vezirium, ut Neo Zrinium funditus everteret. Itaque quid facto esset opus, Montecuculus collegam, et duces reliquos rogat. Plerique cen- suere deducto praesidio, subiecto cuniculis igne evertendum munimentum, nec in in­formi terrae mole, vel militem unum amittendum; ita belli rationem ferre, quae servari non possunt, aut servata usui non [p. 126.] sunt, demoliri, ne hostis commodo verteret. Atque ea sane consilii bellici sententia biennio ante fuerat, cum missus ad cognoscen­dum opus Holstius machinator ei descripti imaginem adtulisset. Eadem et Vangurii1 no­bilis Galli, Europaeis iuxta, et exterioribus bellis exercitatissimi opinio fuit, adseveran- tis: aliud, idque multis modis firmius munimentum octidui spatio2 se excitaturum, si ita res se ferat. Accedebat ad augendam difficultatem defensionis, quod hostilis quidem ripa eminens3 fuerit, silvosa, montanaque, opposita contra nuda, plana, et humilis. Decretum nihilominus, defendendum omni vi, quale quale5 munimentum, non tam quod Zrinii gra­tiae id darent, quam ut ea mora, ac veluti offa hostibus utiliter obiicereturf dum Gallicae, ac Imperiales copiae convenirent, sine1 quibus vis hostium sustineri neutiquamposset. Verba sunt Wagner i,81 Belli Murakö- ziani occasio: Stroczii virtus: Neo Zrinii im­minet Vezirius: Ducum de munitione ea consultationes: defensandum4 statuunt: §.IV. Dum sic deliberat cum suis Montecu[p. 127]culus, adpropinquant munimento Tureae. Comiti ergo Iacobo Leslaeo,9 qui hucusque praesidio moderabatur, Vangurius submitti­tur. Prima huius cura fuit, ut quantum per temporis angustiam, et hostium praesentiam liceret, munitionis vitia emendaret. Ergo deprimit fossam circum, adverso10 margine praeacutis flaboribus11 communit, transversa sepimenta educit, atque extra ea militum stationem collocat, cuniculis <cuniculos>12 obiicit, neque residui quidquam facit, quod hosti remorando utile futurum existimat: tamquam, qui, non iam rudem molem, sed primi nominis arcem esset defensurus. Interim iniit obsidio operose non minus, quam pertinaciter ab hostibus suscepta. Nam et accessus obsidionales celeri, scitoque labore excavabant, et repetitis frequenter adsultibus lacerabant extima sepimenta, neque non * 1 Tureis adpropin- quantibus Vangurius Neo Zrinio imponitur: eius curae: obsidionis fervor: 1 corr. ex Vaugurii 2 corr. ex spacio 3 corr. ex emminens 4 corr. ex deffensandum 5 add. sec. Wagner 1719-1731.P. 155. 6 corr. ex abiiceretur sec. Wagner 1719—1731.1. c. 7 corr. ex sive Wagner 17x9-1731. 1. c. 8 corr. ex Vagneri 9 corr. ex Lesleo 10 corr. ex ardverso 11 fortasse trabibus, aut roboribus 12 add. a nobis Vide Wagner 1719-1731.1, p. /55.

Next

/
Oldalképek
Tartalom