Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

48 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS GENERALIS iam defecisse haud immerito querantur. Adversum est, rarius lacum glacie integi, quod si fiat, inter praesagia haberi consuevit, vitis, nimiis frigoribus, adustae, quemadmodum A. MDCCXXIX. dum haec recognoscimus, evenit. Nimirum, integer, alta glacie, ita con­creverat, ut nudarum aquarum indicium nusquam superfuerit: quod alias evenire solet, aliqua eius parte, passim, a glacie, libera. Rediit, eadem haec hiemis, post hominum me­moriam, omnium saevissimae, rigiditas, anno MDCCXL. tantae pertinaciae, ut, ultra hibernos fere menses, glaciali itinere, potuerit traiici, concretus glacie lacus. Exundare consuevit rarius. Si increscat, non prata modo, verum etiam agros, offundit; at post decre­scens reddit terras graminibus et sementi, perquam idoneas. Alioquin, cannarum arundi­numque, multa in margine silva est, quae vario avium generi dat hospitium. Arena, ripis solidioribus, colorem refert, ex rubeo, argenteum, quem ad perspergendam rem scripto­riam, adhiberi vidimus. Exitu aperto caret, sed quas cohibere undas nequit, per lacunosos meatus, locis primo palustribus, occultissime insinuat, deinde palam in Rabczam amnem effundit. Palustres locos vocamus, campum illum riguum, lacui confinem, qui Hungaris Hanság dicitur, Wasen, Germanis, utrisque a cespite, quo vestitus est, vivo et viridi. Toto enim terrae tractu, quo ad duo milliaria in longum latumque extenditur, nil nisi cespitem gignit, scirpo passim, et densissima arundine, alnetoque, silvae instar, in medio, plani­tiem illam, interstinguentibus. Subtus aquae, quas lacus suffudit, stagnant; adfluentibus ex Raba aliis. His itaque, cespes, spongiae instar bibulus, supernatat. Insulas crederes, Cyaneas, nisi natando vagari eas PoMPONiusr) dixisset: nostra enim hac regione, eodem loco, quem tenet, perpetuo suspensa est. Nam, pendere huiatem humum, et adtolli, aquis crescentibus, adcolae ideo putant, quia ea, quae in medio sunt, alneta, [p. 8] conspici ne­queant, ubi se fluctus implevit; sed quamprimum recessit, depresso veluti cespite et arun­dineto, iterum se alnetum ostendit. Multum gramen tota planitie gignitur, sed quod foe- no aptius est, quam pabulo, pecus enim aditu prohibet. Nam praeter humidum solum, quod vestigium subinde fallit, lacunae iter praepediunt, in quas, si delatum fuerit, pecus, velut gurgite haustum, trahit magis adiuvantes, quam sequitur. Incautis nullum iter ma­gis perniciabile; quos decepit, tenet irretitos ita, ut difficulter emergant. Profecto nos ipsi, Anno MDCCXVIII. hac forte, Septembri mense, iter, antelucanis horis, facientes, rhe- darii errore, praesentissimum adieramus periculum. Via eum seduxerat, qua rustici foe- num extrahebant; quam cum incautus prosequitur, eo ventum est, ut neque porro pro­gredi, neque iter flectere, sine ultimo discrimine, licuerit. Currus enim suspenso solo, non tam videbatur trahi, quam incerto situ fluctuare, cespite subtus cava, et voraginibus subruta. Accedebat, permixtus densiori nebulae, fumus, quem succensa, utroque viae la­tere, arundineta, eructabant; quibus rebus non prospectus modo oculorum adimebatur, nobis iuxta et iumentis, sed metus etiam aderat, ne, aut flammis fumoque enecemur, aut lacunae alicui illapsi, penitus haereamus. Ita erant res, cum oriente sole, lenis Zephyrus, nebulas fumumque subito discussit. Atque tunc demum, et quam periculoso loco, ver­saremur, vidimus, et qua eluctandum sit, statuere potuimus. Foenum itaque, non evehi­tur curru, sed metis, sigillatim in solidam humum extractis, idque non nisi propius ad ^ Pomponius Mela Lib. ii. cap. vii.‘ conf. Plinius Lib. iv. c. xin.“ 1 1 Vide Pomponius Mela 1722.pp. 208-209. " Vide Plin. Hist. Nat. Lib. IV. c. XIII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom