Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
486 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. II. epicedion eiusdem:3 VICTO MORTE PARENTANS, MORI COEGIT. EMERICUS FORGÁCH1 BARO A GYMES EQ,2 AURATUS AC COMES TRINCHINIENSIS GENER SOCERO CARISS. ET B. D. S. M. PIETATIS ERGO P. C. Et haec quidem a genero profecta sunt. Innumeri erant alii, qui elegiis prosecuti sunt tantum heroem. Illud hic edemus epicedion, quod Zrinius de se ad proceres Hungáriáé sic fatur.1 Hic ego, qui iaceo virtute decorus, et armis Barbarico oppressus4 Zrinius ense cado, [p. 107.] Dum mihi vita stetit, Tureas populatus acerbos Incussi saevis hostibus ante metum. Multosque ex illis ad Tartara misimus hostes, Donec corruerent arxque, salusque mea. Ast5 nunc avulsum trunco caput aspice nostrum, Quem vici toties, victus ab hoste cado. Sic erat in fatis, nec enim fortuna secundis Auspiciis quenquam semper amica beat. Mars amat alternos belli casusque, vicesque, Victorique dedit saepius ille necem. Vos tamen exemplo proceres addiscite nostro, Humanis nullam rebus habere fidem. Nos quoque floruimus, nostra quoque gloria dextra Parta fuit primis inclyta temporibus. Profuimus patriae, Turcasque explosimus armis, Defuit et regum gratia nulla mihi. Militis et studio cinctus fervente solebam Aspera cum diris bella movere Getis. Arx quoque nostra Szigeth,6 natura, atque arte valebat, Viribus ut nullis posse perire putes. Huc me contuleram, dum res stetit integra regis Imperio, nostris forte daturus opem. Et iam canities, nostris quae sparsa nitebat Temporibus, docuit posse rogare rudem. Paruimus tamen, impositique accepimus una Officii regimen, sic moderante Deo. [p. 108.] Interea fama est saevum properare tyrannum Threicio nostrum littore ad exitium. Nec me, cum possem, sic cedere7 velle periclis Concessit patriae iam pereuntis amor. Quin etiam pectus generosum, et conscia virtus 1 Forgách 1587.1. c. Forgach 2 Forgách 1587.1. c. Equ. 3 nota marg. add. a nobis 4 corr. ex opressus s Forgách 1587. f. I[l]r at 6 Forgách 1587.1. c. Zygeth 7 sic cedere Forgách 1587. f. I[l]v secedere Vide Forgách I[i]-p4].