Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

SECT. I. DE OPPIDIS PENINSULAE MURAKÖZ. CSÁKTORNYA 487 Antiquum vetuit dedecorare decus. Ergo stat casus, quos vel Deus ipse dedisset, Vel sors, invicta sustinuisse fide. Intrepidus mortem opperior,1 saevique timenda Caesaris exemplo spernere iussa placet. Atque utinam mihi par numero saevissimus hostis, Obvius ad durum Martis adisset opus. Nulla recusassem certamina, nullaque belli Praelia pulvereo continuanda solo. Vivida nam fuerat nostro sub pectore virtus, Nec mala militibus spes, animusque meis. Tunc quoque, quem nostris populatum miserat oris, Tentatumque animos, armaque nostra, ducem: Vicimus, et fuso delevimus agmine bassam, Nec levis est clades ista, Tyranne, tibi. Ergo ferventes Solymannus2 duplicat iras, Evomat in nostrum virus ut omne caput, [p. 109.] Obicibus portas struimus, stamusque parati Turribus hostilem vim cohibere cavis. Claudimur, et forti cum milite rite tueri Moenia3 suscipimus firma favente Deo. Obruimur numero, quot enim sunt sydera coeli, Admovit nostris moenibus ille manus. Machina dat sonitum, crebris tonat ictibus aether, Sulphura labentem praeripuere diem. Saevior urget opus, factisque, minisque Tyrannus, Exemploque animos addit ubique suo. Nec secus ipse meos muris, valloque profundo, Instruo, nec quicquam linquimus officii. Instruit ille acies, aditusque, viasque requirit, Qua ratione viros moenibus excutiat. Invadit, precibusque4 minas regaliter addit, Turbaque in insultu, tela globosque vomunt. Nituntur frustra, frustra tentantque5 volando Culmina frustra aditus, et tabulata petunt. Consequitur clamor, strepitus, durique ululatus, Telaque missa manu plurima utrinque volant, [p. 110.] Millia sub nostris ceciderunt plurima muris, Millia degeneri terga dedere fugae. Ter sunt conati summos conscendere muros, Ter quoque vis nostro Marte repulsa fuit. 1 corr. ex operior sec. Forgách 1587.1. c. metri causa 2 Forgách 1587.1. c. Solimannus 3 corr. ex Maenia 4 Forgách 1587. f. I2'praecibus 5 Forgách 1587.1. c. pressantque

Next

/
Oldalképek
Tartalom