Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

462 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. Insidetur a Tureis: mox a nostris oppugnatur: operarum difficultas. §.iv. Arcem postea Hassanes cognomento parvus cum DCCCC. Tureis insedit, qui paucita­te exercitus vehementer sollicitus a Szigethanis, et Quinque Ecclesiensibus dies, et noctes auxilia flagitare [p. 33.] non desinebat. Itaque missi totidem Tureae, ut duplicato nu­mero defensorum arx contra vim obsidentium commodius servari posset. Cognitum id erat Ferdinando, oppugnationem1 arcis magnis adparatibus molienti, quum adhuc ho­stes inter Belavárum2 et Viz-várum in itinere essent. Hic Mantuanus obviam eundem censebat operamque offerebat faciliorem adversus paucos oppugnationem futuram re­ferens, si auxilia aditu, et ingressu arcis excluderentur. Sed ea consilia, quae utilia ad­modum futura erant, incertum, quibusnam ex causis omissa sunt, forte quod nondum fama captae a nostris Albae audita esset. Itaque Tureae incolumes in arcem recepti fuere. Non cessarunt tamen nostri in verberanda arce conniti, usque adeo, ut moenia a sep­tentrione simul cum duobus angularibus propugnaculis usque ad ima fundamenta, so- lotenus fproviderent,3 et turris quoque praealta, supra interiorem arcis portam magna strage, dirueretur:4 ut nisi fossae, ac palustres undique lacunae obstitissent, nostri ad insultum facile procurrere posse viderentur. Hostes tamen nihil ea murorum, vallique ruina permoti nostros obsidentes tormentis [p. 34.] petere, et in obvios quosque intor­quere non cessabant. Qua de caussa Orpheus ituris ad pugnam militibus iter, ut pararet, multos saccos lineos conquirendos, qui terra pleni in lacunas sternerentur, ac fasces vir­gultorum magna copia in proximis silvis caedendos,5 animum adiecit. Pro quibus confi­ciendis supra magnam Graetii, Petoviae, Racosburgae, ceterisque6 urbibus, telae crassio­ris copiam, summa celeritate conquisitam, multa etiam tentoria ipsorum ducum, facile id ipsis concedentibus concisa, et in saccos conversa fuerunt. Et in iis omnibus mirifi­cum studium, et ingens Mantuani industria emicuit, qui singulis diebus conscenso sum­mo mane equo aggeres, et tormenta, aliaque loca magis periculo exposita invisere, et munire, operas ut necessariam celeritatem adhiberent, urgere non praetermittebat. Sed Orpheus minus obsequendo singula quaequae suo more lente exsequebatur, supraque omnia, quae deerant, et quae ab initio a multis animadversa, nec provisa difficiliorem reddebant oppugnationem,7 longa mora, et ingens in parandis rebus idoneis tarditas vel maxime officiebat. Praeterea equi, et iumenta, quorum ad trahenda tormenta usus erat maiori ex parte, qua pabuli [p. 35.] inopia, qua frigidioris aeris intemperie, aut eneca- ti, aut viribus destituti erant, ut principes, et duces, ac plurimi privatorum militum suos equos, et currus ad comportandos e silva satis procul dissita, fasces, vehendamque mate­riam dare cogerentur.8 Multum eo tempore industriae in conficiendo hoc opere impen­dit, sed frustra Orpheus Architectus, globo enim ictus, intempestive occubuit. Operarum inde secuta est tarditas. Qua visa hostis animum recepit, crebrisque eruptionibus factis nostros saepe lacessivit. Nec caruit periculo Ferdinandus ipse, cum aliis viris principi­bus. Coenante siquidem illo cum Maximiliano Fratre, ac Mantuano, quod tentorium accensis in usum luminibus splenderet; hostes ictum collineantes, ita in illud direxe­runt, ut pila tabernaculo pertuso, inter eos, qui ad mensae ministerium stabant, nullo 1 corr. ex opugnationem 2 corr. ex Bela várum 3 fortasse proruerent 4 corr. ex dirrueretur 5 corr. ex cedendos 6 corr. ex caeterisque 1 corr. ex opugnationem 8 corr. ex cogeretur

Next

/
Oldalképek
Tartalom