Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
DE MUNIMENTIS ET ARCIB. COM. SZALADIENS. KANISA 463 laeso praevolaret, ac fractis quibusdam scriniis, postremo ad culinae angulum humi infigeretur. Interea Mercurianus Albam intercepit, ac posteaquam acriter depugnavisset cum hoste, victoria positus est. Rei gestae nuncius geminum caput trunco decussum ad Ferdinandum adtulerat. Alterum Muratis [p. 36.] purpurati Budensis, alterum Ibrahimi Legati Vezirii fuit. Utrumque obsessis ostentatum, si forte ad dedendam arcem, ista suorum clade adduci possent. Sed illi adeo tristi hoc spectaculo commoti haud sunt, ut visi etiam sint ferociores. Nam cum dispositis ad insultum, quae necessaria essent, ad diem XXVIII. octobris tripartito, procurrissent nostri, virtute non minus hostium, quam locorum malignitate, per quae enitendum erat, vel reiecti, vel impediti retroducere coacti sunt. Postea in dies fiebat obsidio difficilior sive ob aeris, quae incidit, summam inclementiam, sive ob frequentem militis et stragem, et in praestando labore castrensi defatigationem. Tametsi autem Rosvurmius vir oppido strenuus suppetias tulerit obsidentibus, quippe a Matthia Archi-Duce ex castris ad Albam positis cum VI. M. peditum II. M. equitum huc missus, tamen quod sera anni tempestas esset, caelum ad haec calido rigidius, conatus omnis, laborque irritus fuit. §.V. Multum quidem connisus est Roswurmius ut coepta semel oppugnatio reintegratis2 [p. 37.] iam viribus continuaretur; verum consilia eius caelum ipsum quasi improbasse visum est. Ortis namque procellis, multa nive permixtis tanta fuit aquilonum saevitia, ut milites inusitata hac anni tempestate frigoris vi perculsi, et rigentibus similes neque excubare, neque obire vigilias potuerint. Certe plurimi eorum tuguriis, et scrobibus abditi miserrimo mortis genere in dies necabantur. Iumenta quoque, et equi antea pabuli inopia, nunc autem subito frigore vitalia viscera opprimente,3 passim interibant. Duces igitur tot tantisque rerum difficultatibus haud obluctandum esse decernunt, atque communibus sententiis exercitum reducere suscipiunt. Tormenta, quae deficientibus4 et fame, frigoreque enectis iumentis adtrahi non possent, ibidem relinquuntur, quae etiamsi superfuissent, quia tamen telluri coenosae usque ad axes impacta, ac demum rigidissimo gelu concocta essent, loco moveri non poterant, quantum tamen concedebatur, corrumpendis opera navata. Tentoriorum5 maximus numerus subditis ignibus concrematus est, eademque pulveris sulphurei, et impedimentorum6 sors fuit. Neque melius cum aegris, et convulneratis actum, quippe quos cum secum auferre nequiret exercitus, sub tentoriis fstrato [p. 38.] hostium adfixos se crudelitati,f7 aut misericordiae relinqui oportuit, postquam incredibilis, et fidem superans vis frigoris, et sexcentae calamitates aliae omne genus officii, ac pietatis suffiaminassent. Ista tunc obsidionis fortuna fuit, oppido dura et cum fortissimo exercitu, tum in primis Ferdinando Archiduce longe indignissima. Cuius patientia molestiarum castrensium tanta fuit, quantam vel decuriarum ductores, vix sine murmure toleraturi essent. Ista anno MDCI. adulto iam auctumno gesta fuerunt. Rosvurmii consilium tempestate hiemis1 suffiamina- tum. 1 corr. ex hyemis 2 sic 3 corr. ex oprimente 4 corr. ex defficientibus 5 corr. ex tentorium 6 corr. ex impedimentum 7 malim strato adfixos hostium seu crudelitati