Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
DE MUNIMENTIS ET ARCIB. COM. SZALADIENS. KANISA 461 firmanda'1’* statuerunt ordines Hungáriáé. Tahius tunc erat, quem rex arci cum centum militum manu praefecerat. Interim advolant Tureae ex arce Szigetb, quam proxime occu- parant periculum novae moli intentantes. Nox obscura fuit, dum adpropinquantes palos oppidi nuper admodum recenti aggere defixos adgrediuntur, evulsuri penitus, nisi mira praefecti fortitudine coerciti reiecti fuissent. Hic namque licet ex pedibus aeger, audito tumultu equo se imponi iussit, atque suos obequitando accedens hostem iam iam praevalentem singulariter repressit. Nec quidquam loco, quod a Tahio gubernabatur, adversi postea accidit, [p. 31.] Sed postquam Gasparus Alapig centurio Canisae negligentius, quam pro loci necessitate rem egisset, ebrio arcis praesidio, Bacchanalia enim effusiore licentia celebraverant, Tureae fraude oppidum intrant, expilatisque omnibus, ingentem praedam referunt,1 arce licet inviolata relicta. Fulmine postea anno MDLXXVII. percussa arx, quod pulvis pyrius igne correptus fuit, tota prope modum funditus convulsa est. Oppressi sunt clade CCC. praesidiarii, in quibus ipse arcis praefectus cum familia numerabatur. Nec suffecit hoc detrimentum, quin postea anno MDXC. deterius ex terrae motu sequeretur. Accessit incendium quoque, quod captivi irrita spe libertatis exci- tarant. Duo admodum domicilia aegerrime servata, reliquis cunctis deletis. §- IUEtsi dein vicissim restaurata, communitaque fuit, tamen haud longe post a Tureis vexari coepit. Occasionem, caussamque dedit Herbersteinius,i:) qui abacta per suos Harsánensium infra Szigeth, et Pécs armenta deprecantibus [p. 32.] licet agricolis cunctabatur restituere. Quo quidem facinore Tureae ita excanduerunt, ut adducto Alba Graeca exercitu in Canisiam omni virium contentione obsidendam statuerint incumbere. Nec mora, aderant enim hiante rictu arci imminentes. Protracta ea obsidio fuit in sesqui mensem. Praeerat autem Canisiae Paradisius quidam, homo non minus ignavus, quam infidus. Dedit quidem operam Caesar, ut hostis ab obsidione deficeretur, sed quod et Tureae castra opportune2 locaverant, et nostri commeatus inopia laborare coeperant, nihil operae pretium factum est, si tumultuarias aliquot pugnas, utrinque haud incruentas excipias. Proinde salute intempestivius3 desperata Paradisius arcem validam adhuc, neque rebus ad tolerandam obsidionem vacuam hosti XXII. Octobris dedit, incolumen sibi, suisque demigrandi pactus licentiam, quam ille quidem temeritatem brevi post iussu Caesaris capite83 luit. Obsidio Canisae ab Herberstanio promota anno 1600: a Paradisio praefecto arx deditur. d* Decret. Anni mdlxxiv. Art. xm. c* Vid. Istvánf. Lib. XXV. p. 532. collato Ortelio P. 1. p. 119.1 f) Vid. Istvánf. Lib. xxxii. p. 761." g ) Ortf.lius P. i.4 301. sq.111 1 corr. ex refferunt 2 corr. ex oportune 3 corr. ex intempestivis 4 corr. ex II. sec. Ortelius-Meyer 1665. I. p. 301. ' Vide Istvánffy 1622. p. 332-334., et Ortelius-Meyer 1665.1. p. 119. " Fiat Istvánffy 1622. pp. y6i-yÓ2. 1,1 Vide Ortelius-Mf.yer 1665.1. pp. 301-302.