Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

460 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. Canisae origo et situs. A Maximiliano communitum. Obsidendae Canisae consilia: vincunt Zrinii rationes §. VIII. Obsidionis initium, et difficultates inexsupe­rabiles §. IX. Labores oppugnationis irriti §. X. De solvenda obsidione tempestiva consilia: si­gnum receptui reluctante Zrinio datum §. XI. Lenta Canisae obsidio decernitur: Adamo Batthyán et Stephano Zichy mandatur: ob­sidionis historia:x Canisa penes conditiones a Tureis deditur: arx recepta mandato Leo- poldi Imperatoris2 solo aequatur §. XII. I.§. Canisia, Hungaris Kanisa, munimentum regionis [p. 29.] huius praecipuum olim fuit, a Kanisiis nobilissimis Hungáriáé proceribus primum conditum, a quibus et nomen reti­net. Formam eius, qua tunc temporis erat, descriptam reliquit IstvdnffiusF 3 Arx Canisa, inquit (Oppidum siquidem a Paradisio, et nostris concrematum, postea non est restauratum) caenoso, palustrique loco sita est,fluviolo stagnante, et nullis coercito ripis, sed magis late diffu­so, ac carectis, multaque alno, et arundine impedito, undique cincta, eoque oppugnatu dijflci- lior, quod eius cursus alio derivari nullis viribus queat. Forma est quadrangulari, oblonga, fos­samque habet ex parte propugnaculorum latam XVIpedum, ab interposita vero valli distan­tia pedum circiter XX. cinctaque est4 collibus, inter quosfluvius lento cursu labitur, quorum ii, qui ab aquilone protenduntur, caeteris eminentiores sunt. Tali modo instructam arcem diu possederunt Canisii. Neque prius translata ab iis est, quam Ursulae Canisiae temporibus. Hac namque connubio Thomae Nddasdio data Maximilianus II. Canisam munimen­tum cum oppido Borsmonostor permutavit, [p. 30.] §- II. Devoluta in Maximilianum Canisa aliam faciem accepit, communiri enim omnia, quae nutare videbantur, curavit, ut non modo recipiendo praesidio apta esset, sed etiam vicinam5 Slavoniae, Styriae, Hungariaeque partem adversus Thracum insultus, defen­sare posset, more nimirum in Hungária consueto, ut circumfusa late regio operas gra­tuitas conferret. Quin et proxima Canisae minutiora licet castella, eadem hac ratione c,’>6 Lib. XXXII. p. 774. ii. Ad eum fere modum Wagnerus7 quoque situm arcis ad annum mdclxiv. describit.1 Haud procul inquit, Styriae, et Croatiae finibus, ac Dravi, Muraeque confluente distat Canisia, postquam Szigethum Solimannus8 occupasset,ex obscuro vico fortissimum earum regionum adversus Tureas praesidium, a Maximiliano Caesare latae paludi, ac profundae impositum. 4 duntaxatpropugnacula, eaque^ ex confibulatis quercinis trabibus adgestitia10 terrafartis adsurguntfl quibus oppidum vetus cornuti instar operis, et fossa 40 pedes lata, 10 profunda praestruitur. Palus carectis, et calamis arundinum obtecta, et ex influxu Canisiae cognominis rivi, saepe aquis obruta, difficilem admodum oppugnationem efficit. 1 corr. ex hystoria 2 corr. ex Imp. 3 corr. ex Istvánfius 4 add. sec. Istvánffy 1622. p. 774. 5 corr. ex viciniam 6 corr. ex a.) (error copistae, cf. notam sequentem d.) 7 corr. ex Vagnerus 8 Szigethum Solimannus Wagner 1719-1731.1. p. 145. Sigethum Solymannus 9 Wagner 1719—1731.1. c. ć 10Wagner 1719-1731.1. c. aggestitia 11 Wagner 1719—1731.1. c. assurgunt Vide Wagner 1719—1731.1. p. 145.

Next

/
Oldalképek
Tartalom