Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

COM. SZALAD. PARS SPEC. MEMB. I. DE ARCIB. SZALA-VAR, KANISA 459 Recte censet Schönlebenus Megiserum perperam Zollfeldum ad Clagenfurtum, cum Szala confundentem/ quum1 haec ad Pannoniam3-* spectet, illud ad Noricum referatur. Neque Fürstenfeldae potest attribui, ut voluit C/uverius. Notum enim est Antoninum inter Salia et Petovionem p. m. LXI. hoc est quindecim milliaria collocare: quum Fürstenfelda decem tantum milliaribus distet Poetovione.“ §• II. Primam ruinam accepit temporibus Attiláé Pan[p. 28]nonias ferro pervastantis, quam, etsi vicissim recuperarunt Romani, tamen mox pulsi Hunnis, Avaribus, et Hungaris se­des has debebant relinquere. Ab his deinde mitescere occipientibus, dubium non est, quin restaurata sit, sed haud pristino cum splendore. Alioquin non parum eam orna­vit Andreas Rex, condito illic templo celeberrimo, ubi Salomon Rex Hungáriáé natalem Christi aliquando celebravisse legitur.1“* Sed nemo eam adtrivit magis, quam Thracum huc penetrantium, insolentia. Ex eo enim tempore, quo Tureae has regiones occuparunt, perpetuo lacerabatur. Hodie nihil praeter vestigia splendoris veteris habet. Quorum principale est Abbatia, ut vocant, cum aede sacra. Reliqua cives occupant, pro more gen­tis vili opere exstructa. Hungari sunt ut plurimum, paucis Croatarum immixtis; quam­vis et hi Hungari iam sint et natione, et lingua. II. Oppidum2 Kanisa SYNOPSIS3 Canisae origo et situs §. I. a Maximiliano communitum §. II. Obsidio Canisae ab Herberstanio promota anno 1600: a Paradisio praefecto arx dedi­tur §. III. Insidetur a Tureis: mox a nostris oppugna­tur: operarum difficultas §. IV. Rosvurmii consilium tempestate hiemis1 sufi- flaminatum §. V. Quid interim cum Canisa actum: Koloni- tsii stratagema: Turearum caedes: incendia­rius in arcem immissus: irritus Colonitsii conatus §. VI. Incendium Canisae: Zerinius Turearum mal­leus: Canisa fulminis ictu deflagrat §. VII. a* Appianus certe Alexandrinus in libro, quem Illyrica5 inscripsit, Szalam inter urbes Illyricas,6 et Poenicas recenset. b * [Thuróczy i6oo. p. 57.; Bonfini 1581. p. 213.]1" 1 corr. ex quam 2 rectius arx 3 Haec synopsis a nobis ex notis marginalibus concinnata. 4 corr. ex hyemis 5 corr. ex Ilyrica 6 corr. ex Ilyricas ' Vide Schönleben 1681. Apparatus p. /70. ubi Megiseri opinionem refutat. " Hanc partem, ubi coniectatio Cluverii refellitur, ab opere Schönlebeni Belius transscripsit, verbis eius paullulum commutatis. Vide ibidem. 1,1 Nota in ms. desiderata a nobis quodammodo suppleta; ex bis enim auctoribus, quippe ex Iohanne Thuróczy, aut Antonio Bonfini, quibus certe frequentissime usus est, haec de rege Salamoné Belium didicisse verisimile putamus. Sed, quod adversum est, non Zalae, sed Ikervárit (geminum castellum in operibus citatis vocatur) regem natalitia Christi celebravisse, ac inde Zalam se contulisse apud utrumque legitur. Quando collapsa sit, et restaurata? hodierna Salae facies.

Next

/
Oldalképek
Tartalom