Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMBRUM I. PHYSICUM §. III. Et mons quidem Laitberg, ab Austriacorum, et Mosoniensis Comitatus, finibus, recur- vaque adversi fluvii Laitae, a quo nomen accipit, ripa, procurrit ad vicos Milichdorjf et Hornstein. Hinc praeruptus, molles subinde clivos erigit, usque ad agros Neostadienses. Alios inde montes propagat, atque Austria, ab Hungária, separata, in Styriam usque, pertingit. A radicibus, haud pari acclivitate, in altum surgit; sed ad ima distentior, post spatiosus modice, paullatim se ipsum fastigat, et vasta colligens latera, iugis, serie qua­dam cohaerentibus, perpetuum habet dorsum. Infimus apertus est, et vineis, quas utrin- que circa lacum fovet, idoneus; superiore parte silvestris, praealtisque et densis arbo­ribus, umbrosus. Genus, quod educat, ut plurimum querceum est, paucis hinc et illinc pinis et abietibus, fastigium variantibus. Solum, in imo, pingue satis, et resolutum, sed per latera ieiunum, arenosus tophus, et macer, plus iusto, sabulo. Etsi positio montis praeceps non est; tamen praerupta hinc inde, et soli aversa, in arenosas valles scinditur. Itaque vitem in dorso non alit, nisi per declivia infima, atque id, qua Austrum spectat, lacuique vicinus est. Quidquid in septentrionem [p. 4] vitis ponitur, raro, et nisi caelo clementiore, proficit. Fruges tamen, per intervalla iugorum haud aegre convalescunt. Feris, quod umbrosus est, variis, latebras praebet. Neque ideo perinde tutus, latrones in­terdum silvis occultans, Zingaros maxime, qui e finibus Austriae adventantes, multum saepe molestiarum incolis facessunt. Interiora regionis, edito distingui campo, diximus, quam terrae positionem, quia montis specie, in longum se clivum surrigit, alterum huius Comitatus montem, haud male dixeris. Inde namque, a vico Geschies, ubi in rotundum collem adtollitur, perpetuo iugo montis, haud praecipitis quidem, et praerupti, sed vaste satis editi, lacum, usque ad vicum Sdrod circumsepit. Nam, ubi a fronte lacus adsurre- xit, veluti sinu quodam, flexuque, iuxta aquam curvatus, rursus altero cornu in infimum latus excurrit, neque tam silvis superbit, quam vitibus, quae utrinque latera vestiunt, dorsum, silva,1 II mediocribus quercetis, distinguente. Sane, alendis vitibus, arboribusque, terra non alia facile aptior. Praeterquam enim, quod maximam partem mollis est, etiam tophum immistum habet, cultui vineatico haud prorsus importunum. Iam, quis2 vel me­diocris agricola, inquit Columellah > 1 nesciat, etiam durissimum tophum, vel carbunculum, simulatque sunt confracti, et in summo regesti, tempestatibus, geluve, nec minus aestivis pu­trescere caloribus, ac resolvi, eosque pulcherrime radices vitium, per aestatem refrigerare; suc­cumque retinere. Molli autem, et putri solo, nihil in hanc rem esse, melius, Virgilius, cum et alias foecundi arvi laudes retulisset, adiecit: Et cui putre solum, namque hoc imitatur arando." Lib. ni. cap. Xi. 7. p. 480. edit. Gesnerianae, Lipsiae mdccxxxv. forma quadripart. maiori. 1 silva add. sec. ms. F f. 2V, ubi etsi del. a Belio, supplendum esse duximus ob participium distinguente 2 Columella 1735. p. 480. add. enim I Vide Columella 1735. p. 480. II Vide Verg. Georg. II. 204. In editionibus vero „imitamur'legitur. 45 Mons Laiteberg: clivi mediterranei:

Next

/
Oldalképek
Tartalom